BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput CXI. 1)

De cupro fellis pinguedine deaurando.

 

EX fellis pinguedine si cuprum quaeris deaurare illud prius cultello rade, ac deinde cum ursino dente festina lucidum facere; et hoc facto, fellis pinguedinem super illud cum pincello facete trahe, cumque siccata fuerit iterum atque iterum trahe, super hanc eandem pinguedinem, et cave ne plus trahas pincellum in unum locum quam in alterum, sed sit aequaliter fellis liquore coopertum. Ne tibi videatur falsum quod dico, qui hanc artem veram esse probavi, atque auxiliante deo, qui fons est sapientiae, excogitavi.

 

――――――――

 

1) Heraclii capitula est.