Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput CIX. 1)De sculpendis gemmis.
SUNT nonnulli qui ferris ad incidendos lapides temperamentum quaerunt ideoque scripsi hanc artem quam probavi ut et periti artifices sciant. Hyrcinum saevum tempore illo cum ureretur yrcus amore accepi, atque ferrum quod temperare volui in illius pinguedine extinxi, sicque in maximam versum est duritiam.
―――――――― 1) Heraclii capitula est. |