Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput CVIII. 1)De preciosis gemmis.
PRECIOSAS gemmas si quaeris lucidas facere accipe ea quae sunt hic scripta. Petram marmoream valde aequalem tibi aquire, facitoque hoc quod utilis ars tibi ostendit. Gemmam aequalem super hanc petram laevi extrica manu, sicque obscuritatem cito perdet, et recipiet preciosum nitorem. Sed tibi frater sit notum si dura fuerit gemma atque aequalis magis lucida ac perspicua erit.
―――――――― 1) Heraclii capitula est. |