Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput CVII. 1)De sculpendis gemmis.
QUI cupit egregios lapides irrumpere ferro,Quos dilexerunt reges nimium super aurumUrbis Romanae qui celsas jam tenuereArtes, ingenium quod ego sub mente profundaInveni, accipiat, quem valde est preciosum.Urinam mihi quaesivi pariterque cruoremEx hyrco ingenti, modico sub tempore pastumHedera, quo facto, calefacto sanguine gemmasIncidi, veluti monstravit Plinius auctor,Artes qui scripsit, quas plebs Romana probavit,Atque simul lapidum virtutes scripsit honeste;Quorum qui noscit vires, plus diligit illos;Nam primi reges urbem qui jam tenuerunt,Gemmis ornarunt vestes auro renitentes,Ex quibus insignis primus fuit Aurelianus.Qui proprias vestes gemmis contexit et auro.
―――――――― 1) Heraclii capitula est. |