Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput CVI. 1)De albo vitro.
ALBUM vitrum si quaeris tibi facere ad pingendi usum, candidum sulphur cum vitro claro diligenter tere. Cum autem in pulverem redactum fuerit cum sulphure, illud super spissam testam pone, ac deinde in fornacem valde incensam pone. Ut autem in calore ignis conglutinatum est illud ab igne extrahe. Et si ex eodem scultellas arte figuli studiose factas, vis depingere, illud ad usum contere picturae, et te verte ad hanc artem quae in primo libro scripta est. Haec enim ita se habet. «Ex vitro si quis depingere vascula quaerit.»
―――――――― 1) Heraclii videtur esse. |