BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXXIV.

De homo cuprea et conflatorio ejus.

 

SECUNDUM abundantiam fistularum dispone longitudinem et latitudinem domus, et fac formam in argilla macerata, siccatamque diligenter incide quacunque mensura volueris, et cooperi cera, diligenter inter duas aequaliter spissas hastulas cum rotundo ligno attenuata. Deinde incide foramina linguarum in ipsa cera, et foramen inferius, per quod ventus introeat; additis spiraculis, cum infusorio cooperi eadem argilla semel, et iterum ac tertio. Cunque siccata fuerit forma, eodem modo funde quo supra formam turibuli. Conflatorium quoque formabis in argilla procedentibus undique inferius venti aditibus, ad similitudinem radicis unius arboris, et in summo in unum foramen convenientibus. Quod cum mensurate dispositum cultello incideris, cooperi cera, et fac sicut supra. Cumque domus fuderis conjunges interius altitudine unius digiti a fundo, tabulam cupream ductilem sub foraminibus linguarum aequaliter, ut supra eam ipsae linguae jaceant, ita ut possint aequaliter produci et induci, illitisque ipsis linguis tenui argilla, reliquum domus perfundes liquefacto plumbo, per omnia, super ipsas linguas usque ad summum. Quo facto, ejicies ipsum plumbum diligenter designabisque foramina fistularum in linguis; deinde in ipso plumbo et cum gracili ferro, vel terebro, perforabis diligentissime. Deinde sub linguis ventorum aditibus facies, induces ipsas linguas singulas in suis locis, atque repones plumbum et cum malleo in percutiendo conjunges domui, ut nichil spiraminis exeat, nisi per foramina quibus fistulae inponenda sunt. Cum vero conflatorium fuerit fusum et limatum, atque uniuscujusque follis fistula suo inductorio coaptata, conjungi et firmiter consolidari debet ad domum organariam inferius, ita ut ventus suos aditus libere inveniat, et per alias junctures nullatenus exeat. Hoc quoque sollerterius procurandum est, ut in capite uniuscujusque follis, ante foramen fistulae suae, cuprum tenue dependeat, quod spiraminis claudat aditum, ita ut cum follis flando deponitur illud cuprum se elevet, et ventus pleniter exeat; cumque follis elevatur ut per ventilabrum suum flatum resumat, illud cuprum os ejus penitus claudat, et ventum quem emisit redire non permittat.