BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXXIII.

De conflatorio.

 

CONFLATORIUM facturus, conjunge tibi duo ligna de platano modo quo supra, longitudine pedis unius, quorum sit una palma spissum, alterum tribus digitis, sintque in una fronte rotunda in modum scuti, et ibi pede et dimidio lata; in altera fronte obtusa, latitudine unius palmi. Quae cum diligenter conjuncta fuerint incide in spissiori ligno in rotunda fronte foramina quod volueris, secundum numerum follium, et in obtusa fronte unum, quod sit majus. Deinde incide ab unoquoque foramine fossam unam deductim usque ad majus, per quas viam possit habere ventus flantibus follibus. Sicque conglutinabis ipsa ligna glutine casei, et circumdabis panno lineo novo et forti, quem linies eodem glutine ut adhaereat, facies quoque ligaturas ferreas fortes, interius et exterius circumstagnatas, ne possint ex tignea dissolvi, quas configes clavis longis capitatis atque stagnatis, ita ut inter duo foramina ligatura sit, quae comprehendat utrumque lignum a superius latere usque ad inferius. Deinde acquire tibi lignum curvum de quercu, sanum et forte, quod habeat in una fronte, a curvatura longitudinem pedis unius, in altera duorum, quod perforabis in utraque fronte terebro magno, quo forantur medioli in rotis aratri. Sed quia foramina non possunt sibi obviare propter curvaturam, fac tibi ferrum quod habeat caput rotundum in modum ovi, et caudam longam gracilem, quae imponatur manubrio, sitque juxta caput modice curvum, cum quo calefacto, combures foramina interius in curvatura, donec sibi aequaliter conveniant. Quo facto, incide ipsum lignum quadrico statum, ita ut in unoquoque latere uno palmo latum sit, ad mensuram conflatorii in obtusa parte. Post haec conjunge ipsum lignum in longiori parte, ad inferius foramen domus organariae, ita ut eidem ligno cauda incidatur, unius pollicis longa, quae ipsi foramini inponatur, vel inferatur, et junctura tam subtiles sit, ut nichil flatus inter eam exire quaeat. Alteram vero frontem conjunges eodem modo ad conflatorium, et ipsum lignum glutine casei firmabis, atque circumvolves panno totum lignum cum junctura, cui etiam circumfiges cuprum latum quod utriusque ligni oram capiat. His ita completis, si volueris organa ultra maceriam muri stabilire, ita ut infra monasterium nichil appareat, nisi sola domus cum fistulis, et ex altera parte muri folles jaceant, ita oportebit te ipsam domum convertere ut linguae versus folles extrahantur, et in ipso muro arcus fiat in quo cautor sedeat, cujus sedes ita aptetur, ut pedes supra conflatorium teneat. Est autem foramen quadrum in medio arcus trans maceriam, per quod domus cum fistulis exponitur; et super collum conflatorii, quod in muro infra foramen lapidibus obfirmatum est, in sua junctura sistitur, atque super duos clavos ferreos aequaliter in muro confixos nititur, cui foramini fenestra lignea appendet, quae dum clausa, sera et clave munitur, nemo ignotus superveniens congnoscere valet quid in ea contineatur. Exterius quoque, super organa, pannus spissus lignis interius extensus, in modum domunculae, a laqueari in funiculo ad arcendum pulverem dependeat, qui funiculus super ipsum laquear circa rotulam arte compositus, dum cantandum est organis trahitur, et domunculam elevat, finitoque cantu, denuo super organa deponitur. Habet quoque ipsa domuncula pinnam ex eodem panno, lignis quatuor in speciem trianguli extensam, in cujus summo sperula lignea stet, cui funiculus inhaeret. Folles et instrumentum super quod jaceant, secundum situm loci ad libitos tuos dispone.