BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXI.

Quomodo denigretur cuprum.

 

DE cupro supradicto, quod rubeum dicitur, fac tibi laminas attenuare, quantae longitudinis velis. Quas cum incideris et aptaveris operi tuo, pertrahe in illis flosculos, sive bestias, aut aliud quod volueris, et fode cum gracili ferro fossorio. Deinde tolle oleum, quod fit de semine lini, et cum digito superlinies per omnia tenue, atque cum penna anseris aequabis, et tenens cum forcipe pones super prunas ardentes. Cumque modicum incaluerit, et oleum liquefactum fuerit, denuo cum penna aequabis rursumque impones prunis, sicque facies donec exsiccetur. Quod si videris per omnia aequaliter esse, mitte super carbones valde ignitos, et tam diu jaceat, donec cesset fumare. Et si satis nigrum fuerit, bene; sin autem, valde parum olei cum penna super calidum ita linies, aequatumque denuo conflatis carbonibus superpone, faciens sicut prius. Cumque refrigeratum fuerit, non in aqua sed per se, cum ferris rasoriis valde acutis rade diligenter flosculos, ita ut campi appareant nigri. Si vero litterae fuerint, in tuo sit arbitrio, utrum eas nigras volueris esse an deauratas. Cum vero lamina diligenter rasa fuerit, statim invivabis eam cum confectione vinicei lapidis et vivo argento, et mox deaurabis, deauratamque non exstingues in aqua, sed per se refrigerabitur, poliesque sicut supra dictum est, et eodem modo colorabis.