Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput LXXII.De opere interrasili.
ATTENUA tibi laminas ex eodem cupro sicut superius, sed spissius, quas pertractas quocumque opere volueris fodies, ut suprerius. Deinde habeas ferros graciles et latiores, secundum quantitatem camporum, qui sint in una summitate tenues et acuti, in altera obtusi, qui vocantur meizil; ponensque laminam super incudem, campos omnes perforabis, cum supradictis ferris percutiens cum malleo. Cumque omnes campi tali modo fuerint perforati, cum limis parvulis aequabis eos per omnia usque ad tractos. Quo facto deaurabis, et polies laminam, ut supra.Eodem modo fiunt tabulae, et laminae argenteae super libros cum imaginibus, floribus atque bestiolis et avibus, ex quibus pars deauratur, videlicet coronae imaginum et capilli atque vestimenta per loca, et pars remanet argentea. Fiunt etiam et laminae cupreae et fodiuntur, et denigrantur ac raduntur; deinde in patella liquefacto stagno mittuntur, ut rasurae albae fiant, quasi deargentatae sint. Ex his ligantur cathedrae pictae, et sedilia, atque lecti; ornantur etiam libri pauperum. |