BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXX.

Quomodo separetur aurum

ab argento.

 

CUM raseris aurum de argento, imponas ipsam rasuram in vasculum, in quo solet aurum vel argentum liquefieri, et super inprime panniculum lineum, ne forte quid inde eiciatur a vento follis, atque coram fornace ponens liquefac; et mox fragmina sulphuris inpone, secundum quantitatem ipsius rasurae, et cum carbone gracili diligenter commove, donec fumus ejus cesset; statim effunde in ferrum infusorium. Deinde super incudem leniter percute, ne forte quid inde resiliat illi nigri, quod sulphur combussit, quia ipsum argentum sulphur est. Non enim sulphur auri quicquam consumit, sed solum argentum, quod taliter ab auro separat, quodque diligenter servabis. Rursum in eodem vasculo sicut prius liquefac ipsum aurum et adice sulphur. Quo commoto atque effuso, quod nigrum fuerit frange et serva, sicque facies donec aurum purum appareat. Deinde omne illud nigrum, quod servasti diligenter, compone super testam compositam ex osse et cinere, et adice plumbum, sicque combure, ut recipias argentum. Quod si ad usum nigelli servare volueris, prius quam comburas, adde ei cuprum et plumbum secundum mensuram superius memoratam, et confunde cum sulphure.