BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXIX.

Qualiter separetur aurum

a cupro.

 

QUOD si aliquando vasa cuprea seu argentea deaurata fregeris, vel aliud quodlibet opus, hoc modo aurum separare poteris. Tolle ossa cujuscumque animalis volueris, quae per plateam inveneris, et conbure, quae refrigerata minutatim tere, et tertiam partem cinerum ex fago admisce, et fac testas sicut in purificando argento ut superius diximus; quas igne sive sole siccabis. Deinde aurum a cupro diligenter abrades, et ipsam rasuram complicabis in plumbo tenue percusso, atque una ex testis illis coram fornace prunis imposita, jam que calefactae ipsam complicaturam plumbi cum rasura impones, et superjectis carbonibus conflabis. Cumque liquefactum fuerit, eo modo quo solet argentum purificari, interdum prunas amovendo et plumbum addendo, interdum recoquendo et morose flando combures, donec cupro penitus absumpto, purum aurum appareat.