Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput LXVIII.Qualiter deauretur auricalcum.
DEAURARE vis igitur thuribulum ex auricalco, fac eodem modo sicut superius deaurasti auriculas argentei calicis, sed cum majori cautela, quia argentum et simplex cuprum facilius deaurari possunt quam auricalcum. Debet enim morosius et diligentius invivari et spissius deaurari, et frequentius lavari, et diutius siccari. Quod cum coeperit croceum colorem trahere, si videris albas maculas undique ex inde exire, ut nolint aequaliter siccari, haec est culpa calaminae, quod non fuit, bene purgatum et excoctum, quod sic emendabis. Tolle smigma et pone in vasculum mundum, et infunde ei aquam, et digitis tuis quasi lavando commisce diligenter, donec fiat quasi fex cerevisiae, atque cum setis porci linies illud aequaliter per omnia super deauratum turibulum. Deinde pone super carbones, et tam diu calefac, donec confectio illa incipiat nigrescere, et sic elevans cum forcipe per omnia diligenter asperges aqua, sicque lavabis, et cum filis ex auricalco, ut supra dictum est, polies. Quo facto rursum circumfricabis cum confectione vinicei lapidis, et vivo argento, et denuo deaurabis propter calorem carbonum, qui saepius in illud mittuntur, ne forte, si tenue deauratum fuerit, ipsum aurum comburatur, sicque iterum polies cum filis, ac denuo super carbones pones diutius calefaciens, donec rubeum colorem trahat, et mox refrigerabis in aqua, et cum ferris aequalibus et ad hoc aptis polies, sicque cum atramento combusto incolorabis, ut praediximus. |