Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber secundus
|
____________________________________________________________
|
|
Incipit prologus in librum secundum.
IN praecedenti libello, frater karissime, sincerae dilectionis affectu non me piguit tuae indoli insinuare, quanti honoris quantuique perfectionis sit, otium declinare, et inertiam desidiamque calcare; quamque dulce ac delectabile, diversarum utilitatum exercitiis operam dare, juxta vocem oratoris cujusdam dicentis:
Scire aliquid laus est; culpa est, nil discere velle.
Nec pigritetur quispiam, eum, de quo Salomon ait, qui addit scientiam, addit et laborem, apprehendere; quia, quantus ex eo procedat animae corporisque profectus, diligens meditator poterit advertere. Nam luce clarius constat; quia, quisquis otio studet ac levitati, fabulis quoque supervacuis operam dat, ex scurrilitati, curiositati, potationi, ebrietati, rixae, pugnae, homicidio, luxuriae, furtis, sacrilegiis, perjuriis et caeteris hujusmodi, quae contraria sunt oculis Dei respicientis super humilem et quietum et operantem in silentio in nomine Domini, et obedientem praecepto B. Pauli apostoli: Magis autem laboret operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Hujus imitator ego desiderans fore, apprehendi atrium regiae Sophiae conspicorque cellulam diversorum colorum omnimoda varietate refertam et monstrantem singulorum utilitatem ac naturam. Quo mox inobservato pede ingressus, replevi armariolum cordis mei sufficienter ex omnibus, quae diligenti experientia sigillatim perscrutatus, cuncta visu manibusque probata satis lucide tuo studio commendavi absque invidia. Verum quoniam hujusmodi picturae usus perspicax non valet esse, quasi curiosus explorator omnibus modis elaboravi cognoscere, quo artis ingenio et colorum varietas opus decoraret, et lucem diei solisque radios non repelleret. Huic exercitio operam dans vitri naturam comprehendo, ejusque solius usu et varietate id effici posse considero, quod artificium, sicut visum et auditum didici, studio tuo indagare curavi.
Explicit praefatio.Incipit liber secundus. |