BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber secundus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Incipit liber secundus.

 

Caput I.

De constructione furni ad

operandum vitrum.

 

SI sederit in animo ut vitrum componas, primum incide ligna faginea multa et exsicca ea. Deinde combure ea pariter in loco mundo, et cineres diligenter colligens, cave ne quicquam terrae commisceas. Postmodum compone furnum ex lapidibus et argilla, longitudine pedum XV et latitudine X, in hunc modum.

Primum pone fundamentum in utroque longitudinis latere spissitudine unius pedis, faciens larem in medio firmam et aequalem, lapidibus et argilla, dividens eum inter tres partes aequales, ut duae per se sint, et tertia per se divisa, muro in latitudine posito. Deinde fac foramen in utraque fronte latitudinis, per quod possint ligna et ignis imponi, et aedificans murum in circuitu usque ad latitudinem quatuor pedum, fac iterum larem firmam et aequalem per omnia, et sine murum divisionis aliquantulum ascendere. Post quae fac in majori spatio quatuor foramina in uno latere longitudinis, et quatuor in altero per medium laris, in quibus ponantur vasa operis, duoque foramina in medio per quae flamma possit ascendere, et aedificans murum in circuitu, fac duas fenestras quadras in longitudine et latitudine unius palmae, in utroque latere contra foramina unam, per quas vasa imponantur et ejiciantur cum his, quae in illis mittuntur. Fac etiam in minori spatio foramen per medium laris juxta parietem medium, et fenestram ad mensuram palmi juxta parietem frontis exteriorem, per quam possit imponi et assumi quod necessarium est operi. Postquam haec ita ordinaveris, fac partem interiorem cum muro exteriori in similitudinem fornicis arcuari, interius altitudine modice amplius dimidii pedis, ita ut superius larem facias aequalem per omnia, cum labro altitudine trium digitorum in circuitu posito, ut quicquid operis vel utensiliorem superponitur non possit cadere. Iste furnus dicitur clibanus operis.