Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber primus
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XL.De incausto.
INCAUSTUM etiam facturus incide tibi ligna spinarum in Aprili, in Maio, priusquam producant flores aut folia, et congregans inde fasciculos, sine jacere in umbra duas septimanas aut tres aut quatuor, donec aliquantulum exsiccentur. Deinde habeas malleos ligneos cum quibus super aliud lignum durum contundas ipsas spinas, donec corticem omnino evellas, quem statim mittes in dolium aqua plenum; cumque duo dolia vel tria seu quatuor aut quinque cortice et aqua repleveris, sine sic stare per octo dies, donec aqua omnem corticis succum in se emordeat. Post haec mitte ipsam aquam in cacabum mundissimum, vel in lebetem, et supposito igne coque; interdum etiam immitte de ipso cortice in cacabum, ut si quid succi in eo remansit excoquatur. Quam cum modice coxeris, ejice, aliumque rursus immitte. Quo facto residuam coque aquam usque ad tertiam partem, sicque ejiciens de ipso cacabo mitte in minorem, et tamdiu coque donec nigrescat atque incipiat densescere, hoc omnino cavens ne aliquod addas aquae, excepta illa quae succo mixta est. Cumque videris eam densescere, adde vini puri tertiam partem, et mittens in ollas novas duas vel tres, tamdiu coque donec videas quod in supremo quasi cutem trahat. Dehinc tollens ipsas ollas ab igne pone ad solem donec se nigrum incaustum a rubea faece purificet. Postea tolle folliculos ex pergameno diligenter consutos et vesicas, et infundens purum incaustum suspende ad solem donec omnino siccetur. Cumque siccum fuerit, tolle inde quotiens volueris et tempera cum vino super carbones, et addens modicum atramenti scribe. Quod si contigerit per negligentiam ut non satis nigrum sit incaustum, accipe frustum grossitudine unius digiti, et ponens in ignem, sine candescere, mox et in incaustum projice.
Explicit liber primus. |