BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber primus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput XXXIX.

De cerosa et minio.

 

CEROSAM autem compositurus fac tibi plumbeas tabulas atte­nuari, et componens eas siccas in cavo ligno sicut cuprum, supra infuso aceto calido sive urina cooperi. Deinde post mensem solve cooperculum, et quicquid album fuerit auferens, rursum repone sicut prius. Cumque tibi suffecerit, et minium inde facere placuerit, eamdem cerosam tere super lapidem absque aqua, et deinde mittens in ollas novas duas vel tres, pone super carbones ardentes; habeas autem ferrum gracile curvum, ex una parte aptatum et in summitate latum, cum quo movere ac miscere ipsam cerosam interdum possis; atque hoc tam diu facias donec minium omnino rubeum fiat.