Sugerius
1080/81 - 1151
|
Libellus alter de consecrationeecclesiae Sancti Dionysii
|
____________________________________________________________
|
|
VI.
Urgebat deinceps novae fieri consecrationem ecclesiae tam operis laboriosa consummatio quam nostra, quae ad hoc diu anhelaverat, suspensa devotio. Et quoniam tam ipsam quam sanctorum dominorum nostrorum, velut pro gratiarum actione et laboris nostri gratissimo fructu, translationem fieri celeberrimam optando affectaremus, regiae majestatis serenissimi regis Francorum Ludovici placido favore (desiderabat enim sanctos Martyres suos protectores ardentissime videre), diem agendi secunda junii dominica, videlicet III idus *), quod est Barnabae Apostoli, consulte assignavimus.Invitatorias itaque nuntiis multis, etiam cursoribus et praeambulis pene per universas Galliarum regiones litteras delegavimus; archiepiscopos, episcopos, ex parte Sanctorum et debito apostolatus eorum tantae interesse solemnitati votive sollicitavimus. Quorum cum multos et diversos ad hoc peragendum gratanter, gratantius omnes, si fieri posset, excepissemus. Ipse dominus rex Ludovicus, et regina conjux ejus Aanor, et mater ejus, et regni optimates perendie adventarunt. De diversis nationum et regnorum proceribus, [233] nobilibus, et gregariis militum et peditum turmis, nulla suppetit computatio. Archiepiscoporum vero et episcoporum assistentium haec intitulata sunt nomina: Samson Remensis archiepiscopus, Hugo Rothomagensis archiepiscopus, Guido Senonum archiepiscopus, Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus, Gaufredus Carnoti episcopus, Joslenus Suessorum episcopus, Simon Noviomi episcopus, Elias Aurelianis episcopus, Odo Belvaci episcopus, Hugo Autissiodori episcopus, Alvisus Atrebati episcopus , Guido Catalaunis episcopus, Algarus Constantiarum episcopus, Rotrocus Ebroicensis episcopus, Milo Teruanensis episcopus, Manasses Meldis episcopus, Petrus Silvanectis episcopus. Qui omnes cum gloriose ex altioribus ecclesiae suae personis pro tanta et tam nobili actione tanto spectaculo accessissent, interiorem mentis et corporis intentionem cultus et habitus exterior designavit. Nos autem non tantum exterioribus (ea enim affluenter sine querela exhiberi praeceperamus), die sabbati proxima, Sanctorum corpora de suis assumentes oratoriis, ex consuetudine in palliatis tentoriis in exitu chori decentissime reponendo locavimus. Sacramentalia consecrationis instrumenta devote tantum gaudium praestolantes praeparabamus, quo intenta tantarum personarum, tam sancta expedite ecclesiam intus et extra perlustrare posset processio, componebamus. Unde cum gloriosum et humillimum Francorum regem Ludovicum ut per optimates et nobiles suos ab ipsa processione obviantem arceret turbam hu-[234]militer rogassemus, humilius satis per seipsum et per suos hoc se libenter facturum respondit.Pernoctantes itaque tota nocte vespertina matutinorum synaxi in laudem Divinitatis, Jesum Christum Dominum nostrum propitiationem pro peccatis nos tris factum, quatinus pro suo honore et Sanctorum suorum amore sanctum locum misericorditer visitare, et sacris actionibus non tantum potentialiter, sed etiam personaliter adesse dignaretur, devotissime flagitabamus. Igitur summo mane archiepiscopi, episcopi, de propriis hospitiis cum archidiaconis et abbatibus et aliis honestis personis ad ecclesiam accedentes, episcopaliter se componebant, et ad dolium pro consecratione aquarum superius, inter sanctorum Martyrum sepulturas et sancti Salvatoris altare, satis decenter, satis venerabiliter assistebant. Videres, et qui aderant non sine devotione magna videbant, tot tantorum choream pontificum vestibus albis decoram, mitris pontificalibus et circinatis aurifrisiis pretiosis admodum comatam,pastorales virgas manibus tenere, circumcirca dolium ambire, nomen Domini exorcizando invocare; tam gloriosos et admirabiles viros aeterni sponsi nuptias tam pie celebrare, ut potius chorus coelestis quam terrenus, opus divinum quam humanum, tam regi quam assistenti nobilitati videretur apparere. Populus enim pro intolerabili magnitudinis suae impetu foris agebatur, et dum chorus praefatus aquam benedictam extra, hysopo ecclesiae parietes virtuose aspergendo, projiciebat, rex ipse ejusque decuriones tumultuosum impetum arcebant, et virgis et baculis regredientes ad portas protegebant.__________
*) Anni 1144, juxta illud distichum quod in libro eodem Sugerius refert:Annus millenus centenus et quadragenusQuartus erat Verbi, quando sacrata fuit. |