BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Libellus alter de consecratione

ecclesiae Sancti Dionysii

 

____________________________________________________________

 

 

 

VII.

 

Ut autem, peractis ordinarie sanctae consecra-[233]tionis mysteriis, ventum est ad sanctarum reliquiarum repositionem, ad sanctorum dominorum nostrorum antiquos et venerandos tumulos accessimus (neque enim adhuc de loco suo mota erant). Prosternentes autem se tam ipsi pontifices quam dominus rex, et nos omnes, quantum pro loci angustia permittebamur, inspectis isto operto venerandis scriniis rege Dagoberto fabricatis, in quibus sanctissima et Deo chara eorum continebantur corpora, gaudio inaestimabili psallebant et flebant, regemque tam devotum quam humilem accersientes: «Vade, inquiunt, et tu ipse manibus tuis dominum et apostolum et protectorem nostrum huc afferre adjuva, ut sacratissimos cineres veneremur, sacratissimas urnas amplectamur, toto tempore vitae nostrae eas suscepisse, eas tenuisse gratulemur. Hi sunt enim sancti viri, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt, qui pro salute nostra, charitatis igne accensi, terram suam et cognationem exierunt, qui fidem Jesu Christi apostolica auctoritate omnem Galliam edocuerunt, pro eo viriliter certaverunt, nudi virgas, ligati feroces et famelicas bestias compescuerunt, equulei extensionem, clibani succensionem illaesi, demumque hebetatis securibus decapitationem felicem sustinuerunt. Age igitur, rex christianissime, beatum suscipiamus susceptorem nostrum Dionysium, suppliciter flagitantes ut pro nobis petat ab eo qui fideliter promisit; dilectio et benignitas quam habes semper pro quibuscumque petieris impetrabit.» Protinus lacerti moventur, [236] brachia extenduntur, tot et tantae manus mittuntur, quod nec etiam septima manus ipsa sancta scrinia attingere valeret. Eapropter ipse dominus rex se medium eis ingerens, lecticam argenteam specialis patroni de manu episcoporum, sicut videtur, de manu Remensis archiepiscopi, Senonensis, Carnotensis et aliorum assumens, tam devote quam honeste praevius egrediebatur. Mirabile visu! Nunquam talem, praeter illam quae in antiqua consecratione coelestis exercitus visa est, processionem aliquis videre potuit, cum sanctorum corpora Martyrum et Confessorum de tentoriis palliatis, humeris et collis episcoporum et comitum et baronum, sanctissimo Dionysio sociisque ejus ad eburneum ostium occurrerunt; per claustrum cum candelabris et crucibus et aliis festivis ornamentis, cum odis et laudibus multis processerunt; dominos suos tam familiariter quam prae gaudio lacrymabiliter deportaverunt. Nullo unquam majori in omnibus potuerunt gaudio sublimari.

Revertentes igitur ad ecclesiam, et per gradus ad altare superius quieti Sanctorum destinatum ascendentes, super antiquum altare pignoribus Sanctorum repositis, de nova ante novam eorum sepulturam consecranda agebatur principali ara, quam domino Remensi archiepiscopo Samsoni imposuimus consecrandam. Agebatur etiam de aliis tam gloriose quam solemniter aris viginti consecrandis: quarum illam quae in medio Salvatori nostro et sanctorum choro Angelorum et sanctae Cruci assignatur, domino Can-[237]tuariensi archiepiscopo Theobaldo; beatae semperque virginis Dei Genitricis Mariae, domino Hugoni Rotomagensi archiepiscopo; sancti Peregrini, domino Hugoni Autissiodorensi episcopo; sancti Eustachii, domino Werdoni Catalaunensi episcopo; sanctae Osmannae, domino Petro Silvanectensi episcopo; sancti Innocentii, domino Simoni Noviomensi episcopo; sancti Cucuphatis, domino Alviso Atrebatensi episcopo; sancti Eugenii, domino Algaro Constantiarum episcopo; sancti Hilari, domino Rotroco Ebroicensi episcopo; sancti Jobannis Baptistae et sancti Johannis Evangelistae, domino Nicolao Cameracensi episcopo sacrandam imposuimus. In crypta vero inferius, majus altare in honore sanctae Dei Genitricis Mariae virginis, domino Gaufredo Burdegalensi archiepiscopo; in dextra parte, altare sancti Christophori martyris, domino Heliae Aurelianensi episcopo; sancti Stephani protomartyris, domino Gaufredo Carnotensi episcopo; sancti Eadmundi regis, domino Werdoni Senonensi archiepiscopo; sancti Benedicti, domino Josleno Suessionensi episcopo. In sinistra parte, sanctorum Sixti, Felicissimi et Agapiti, domino Miloni Taruanensi episcopo; sancti Barnabae apostoli, domino Manassae Meldensi episcopo; item et sancti Georgii martyris et Gauburgis virginis, eidem episcopo; sancti Lucae evangelistae, domino Odoni Belvacensi episcopo consecrandam assignavimus.

[238] Qui omnes tam festive, tam solemniter, tam diversi, tam concorditer, tam propinqui, tam hilariter ipsam altarium consecratione missarum solemnem celebrationem superius inferiusque peragebant, ut ex ipsa sui consonantia et cohaerente harmoniae grata melodia potius angelicus quam humanus concentus aestimaretur, et ab omnibus corde et ore acclamaretur: «Benedicta gloria Domini de loco suo; benedictum et laudabile et superexaltatum nomen tuum, Domine Jesu Christe, quem summum Pontificem unxit Deus Pater oleo exsultationis prae participibus tuis. Quae sacramentali sanctissimi Chrismatis delibatione et sanctissima Eucharistiae susceptione materialia immaterialibus, corporalia spiritualibus, humana divinis uniformiter concopulas, sacramentaliter reformas ad suum puriores principium; his et hujusmodi benedictionibus visibilibus invisibiliter restauras, etiam praesentem in regnum coeleste mirabiliter transformas, ut cum tradideris regnum Deo et Patri, nos et angelicam creaturam, coelum et terram, unam rempublicam potenter et misericorditer efficias; qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.»