BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Libellus alter de consecratione

ecclesiae Sancti Dionysii

 

____________________________________________________________

 

 

 

IV.

 

Tantis itaque et tam manifestis tantorum ope-[223]rum intersigniis constanter animati, ad praefati perfectionem aedificii instanter properantes, quomodo et quibus personis, et quod valde solemniter Deo omnipotenti consecraretur deliberantes, accito egregio viro Hugone Rothomagensi archiepiscopo, et aliis venerabilibus episcopis, Odone Belvacensi, Petro Silvanectensi, ad id peragendum multimodam laudem, magnoque diversarum personarum ecclesiasticarum, cleri et populi maximo conventu, decantabamus. Qui in medio novi incrementi priorem in consistenti dolio benedicentes aquam, per oratorium sancti Eustachii cum processione exeuntes per plateam quae Panteria, eo quod inibi omnia emptioni et venditioni teruntur, antiquitus vocitatur, per aliam, quae in sacro cimeterio aperitur, aeream portam revertentes, in aeternae benedictionis et sanctissimi chrismatis delibutione, veri corporis et sanguinis summi pontificis Jesu Christi exhibitione, quicquid tanto et tam sancto convenit aedificio devotissime compleverunt: pulcherrimum et angelica mansione dignum superius oratorium, in honore sanctae Dei Genitricis semper virginis Mariae, et sancti Michaelis archangeli, omniumque Angelorum, sancti Romani ibidem quiescentis aliorumque multorum sanctorum, quorum ibi nomina subtitulata habentur, dedicantes; inferius vero in dextro latere oratorium in honore sancti Bartholomaei multorumque aliorum sanctorum; in sinistro autem, ubi sanctus requiescere perhibetur Hippolitus, oratorium in honore ejusdem et sanctorum Laurentii, Sixti, Felicissimi, Agapiti, aliorumque multorum, ad laudem et gloriam Dei omnipotentis. Nos autem tantae benedictionis pro fructu impensi laboris Dei dono [224] participes effici toto affectu desiderantes, quasi pro dote, sicut solet fieri, ad expensas emendorum luminariorum, plateam quandam cimeterio collimitantem juxta ecclesiam sancti Michaelis, quam quater viginti libris a Willelmo Corneilensi emeramus, ejusdem contulimus oratoriis, ut in sempiternum inde censum habeant. De termino vero haec est veritatis consistentia, sicut legitur, si tamen non obscuretur, in aureo super portas, quas ad honorem Dei et sanctorum deauratas fieri fecimus, epitaphio:

 

Annus millesimus centenus et quadragenus

Annus erat Verbi, quando sacrata fuit.

 

Igitur post illam, quae majestatis summae opitulatione in anteriore parte de oratorio sancti Romani et aliorum celebrata est, consecrationem, nostra qua tam ex ipsa sui prosperitate animabatur devotio, quam ipsa circa Sanctorum tanto tempore tam intolerabiliter opprimebat coarctatio, votum nostrum illo convertit: ut praefato vacantes operi, turriumque differendo prosecutionem in superiori parte, augmentationi matris ecclesiae operam et impensam pro toto posse, pro gratiarum actione, eo quod tantillo tantorum regum et abbatum nobilitati succedenti tantum opus divina dignatio reservasset, quam decentius, quam gloriosius rationabiliter effici posset, fieri inniteremur. Communicato siquidem cum fratribus nostris bene devotis consilio, quorum cor ardens erat de Jesu dum loqueretur eis in via {Luc. XXIV, 32}, hoc Deo inspirante [225] deliberando elegimus, ut propter eam quam divina operatio, sicut veneranda scripta testantur, propria et manuali extensione ecclesiae consecrationi antiquae imposuit benedictionem, ipsis sacratis lapidibus tanquam reliquiis deferremus, illam quae tanta exigente necessitate novitas inchoaretur, longitudinis et latitudinis pulchritudine inniteremur nobilitare. Consulte siquidem decretum est illam altiori inaequalem, quae super absidem sanctorum dominorum nostrorum corpora retinentem operiebat, removeri voltam usque ad superficiem criptae cui adhaerebat; ut eadem cripta superioritatem sui accedentibus per utrosque gradus pro pavimento offerret, et in eminentiori loco Sanctorum lecticas auro et preciosis gemmis adornatas adventantium obtutibus designaret. Provisum est etiam sagaciter ut superioribus columnis et arcubus mediis, qui in inferioribus in cripta fundatis superponerentur, geometricis et aritmeticis instrumentis medium antiquae testitudinis ecclesiae augmenti novi medio aequaretur, nec minus antiquarum quantitas alarum novarum quantitati adaptaretur; excepto illo urbano et approbato in circuitu oratoriorum incremento, quo tota sacratissimarum vitrearum luce mirabili et continua interiorem perlustrante pulchritudinem eniteret.

Ut autem sapienti consilio, dictante Spiritu sancto, cujus unctio de omnibus docet, luculento ordine designatum est quid prosequi proponeremus, collecto virorum illustrium tam episcoporum quam abbatum conventu, accita etiam domini ac serenissimi regis Francorum Ludovici praesentia, pridie idus julii {anno 1140}, die [226] dominica, ordinavimus ornamentis decoram, personis celebrem processionem. Quin etiam manibus episcoporum et abbatum insignia Dominicae Passionis, videlicet clavum et coronam Domini, et brachium sancti senis Simeonis, et alia sanctarum reliquiarum patrocinia praeferentes, ad defossa faciendis fundamentis praeparata loca humiliter et devote descendimus. Dein paraclyti Spiritus sancti consolatione invocata, ut bonum domus Dei principium bono fine concluderet, cum primum ipsi episcopi ex aqua benedicta dedicationis factae, proximo quinto idus junii, propriis confecissent manibus cementum, primos lapides imposuerunt, hymnum Deo dicentes, et Fundamenta ejus {Psalm. LXXXVI} usque ad finem psalmi solemniter decantantes. Ipse enim serenissimus rex intus descendens propriis manibus suum imposuit; nos quoque, et multi alii tam abbates quam religiosi viri lapides suos imposuerunt; quidam etiam gemmas, ob amorem et reverentiam Jesu Christi, decantantes: Lapides preciosi omnes muritui. Nos igitur tanta etiam festiva tam sancti fundamenti positione exhilarati, de peragendo solliciti, varietatem temporum, diminutionem personarum, et mei ipsius defectum pertimescentes, communi fratrum consilio, assistentium persuasione, domini regis assensu, annalem redditum his explendis constituimus, videlicet: centum quinquaginta libras de gazofilacio, id est de oblationibus altaris et reliquiarum, centum in Indicto et quinquaginta in festo sancti Dionysii; quinquaginta etiam de possessione sita in Belsa, quae dicitur Villana, prius inculta, sed auxilio Dei et nostro labore [227] composita et ad valens quater viginti aut centum librarum singulis annis adaptata. Quae si quocumque infortunio his explendis deficeret, alia Belsa nostra, quam dupliciter aut tripliciter in redditibus augmentavimus, suppleret. Has autem ducentas libras, praeter ea quae ad arcam gazofilacii devotione fidelium deportabuntur, vel quaecumque ipsi utrique operi offerentur, tantum continuari ipsis operibus firmavimus, donec totaliter absque illa quaestione et ipsa aedificia et anteriora et superiora cum suis turribus omnino honorifice compleantur.