BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Libellus alter de consecratione

ecclesiae Sancti Dionysii

 

____________________________________________________________

 

 

 

III.

 

Quadam itaque die, cum imbrium refusione turbatum aera tenebrosa obtexisset opacitas, adventantibus ad quadrariam plaustris, qui adjutores esse consueverant operandi pro impluvii infestatione seipsos absentaverunt. Bubulcis vero querentibus et reclamantibus se otio vacare, operarios praestolantes suspendere, usque adeo clamando institerunt, quod quidam imbecilles et debiles cum pueris aliquibus numero decem et septem, praesente, nisi fallor, sacerdote, ad quadrariam acceleraverunt, unamque cordarum assumentes, columnae innectentes, aliam sudem in terra jacentem dimiserunt. Neque enim erat qui ea trahere inniteretur. Animatus itaque grex pusillus pio zelo: «Sancte, inquiunt, Dionysi, pro teipso vacantem accipiens sudem, si placet, nos adjuva. Non enim nobis, si non poterimus, imputare poteris.» Moxque fortiter impingentes, quod centum quadraginta aut minus centum graviter ab ima valle extrahere consueverant, ipsi non per se, quod impossibile esset, sed voluntate Dei et sanctorum quos invocabant suffragio [221] extraxerunt, eamque ecclesiae fabricam in plaustro destinaverunt. Unde per totam propalatum est viciniam Deo omnipotenti hoc opus admodum placere, cum ad laudem et gloriam nominis sui his et hujusmodi intersigniis ejus operatoribus elegerit opem deferre.

Secundatur et aliud nobile factum memoria dignum, relatione conspicuum, auctoritate praedicandum. Peracto siquidem magna ex parte opere, et compactis novi et antiqui aedificii tabulatis, magnoque deposito quem diu habueramus timore, propter illas patulas antiquarum maceriarum rimas, magnorum capitellorum et basium columnas deportantium disruptionem exhilarati, deaptare sollicitabamur. Cumque pro trabium inventione tam nostros quam Parisienses lignorum artifices consuluissemus, responsum nobis est pro eorum existimatione verum, in finibus istis propter silvarum inopiam minime inveniri posse, vel ab Autissiodorensi pago necessario devehi oportere. Cumque omnes in hoc ipso consonarent, nosque super hoc tam pro laboris magnitudine quam pro operis longa delatione gravaremur, nocte quadam, a matutinarum obsequio regressus, lecto cogitare coepi meipsum per omnes partium istarum silvas debere procedere, circumquaque perlustrare, moras istas et labores, si hic inveniri possent, alleviare. Moxque rejectis curis aliis, summo mane arripiens, cum carpentariis et trabium mensuris ad silvam quae dicitur Ivilina acceleravimus. Cumque per terram nostram Capreolensis vallis transiremus, accitis servientibus nostris nostrarum [222] custodibus et aliarum silvarum peritis, adjurando fide et sacramento eos consuluimus, si ejus mensurae ibidem trabes invenire quocumque labore valeremus. Qui subridentes, si auderent, potius deriderent; admirantes si nos plane nesciremus in tota terra nihil tale inveniri posse, maxime cum Milo Capreolensis castellanus homo noster, qui medietatem silvae a nobis cum alio feodo habet, cum sustinuisset tam a domino rege quam ab Amalrico de Monte Forti longo tempore guerras, ad tristegas et propugnacula facienda nihil tale illibatum vel intactum praeteriisset. Nos autem quicquid dicebant respuentes, quadam fidei nostrae audacia silvam perlustrare coepimus, et versus quidem primam horam trabem unam mensurae sufficientem invenimus. Quid ultra? usque ad nonam aut citius per fruteta, per opacitatem silvarum, per densitatem spinarum, duodecim trabes (tot enim necessariae erant) in admirationem omnium praesertim circumstantium assignavimus, et ad basilicam sanctam deportatas cum exultatione novi operis operturae superponi fecimus, ad laudem et gloriam Domini Jesu, qui sibi sanctisque Martyribus, a manibus raptorum protegens, sicut facere voluit, reservaverat. Nec igitur superflua, neque minus continens id circa divina extitit largitio, quae in pondere et mensura omnia moderari, omnia dare constituit, cum ultra quam oportuit nulla ulterius invenire potuerit.