BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XXX.

De ornamentis ecclesiae.

 

Ornamentorum etiam ecclesiae descriptionem, quibus manus divina administrationis nostrae tempore ecclesiam suam sponsam vocatam exornavit, ne veritatis aemula subrepat oblivio et exemplum auferat agendi, intitulare dignum duximus. Dominum nostrum ter beatum Dionysium tam largum, tam benignum et confitemur et praedicamus, ut tot et tanta credamus apud Deum effecisse, tot et tanta impetrasse, ut centupliciter quam fecerimus ecclesiae illius profecisse potuissemus, si fragilitas humana, si varietas temporum, si mobilitas morum non restitisset. Quae tamen ei, Deo donante, reservavimus, haec sunt.