BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XXIX.

De continuatione utriusque operis.

 

Quo facto, cum quorumdam persuasione ad turrim anterioris partis prosecutionem studium nostrum contulissemus, jam in altera parte peracta, divina, sicut credimus, voluntas ad hoc ipsum nos retraxit, ut mediam ecclesiae testitudinem, quam dicunt navim, innovare et utrique innovato operi conformare et coaequare aggrederemur: reservata tamen quantacumque portione de parietibus antiquis, quibus summus pontifex Dominus Jesus Christus testimonio antiquorum scriptorum manum apposuerat, ut et antiquae consecrationis reverentia, et moderno operi juxta tenorem coeptum congrua cohaerentia servaretur. Cujus immutationis summa haec fuit, quod, si interpolate in navi ecclesiae occasione turrium ageretur, aut temporibus nostris aut successorum nostrorum, tardius aut nunquam quocumque infortunio, sicut dispositum est, perficeretur. Nulla enim rerum importunitas rerum auctores urgeret, quin novi et antiqui operis copula longam sustineret expectationem. Sed quia jam incoeptum est in alarum extensione, aut per nos aut per quos Dominus elegerit, ipso auxiliante, perficietur. Praeteritorum enim recordatio futurorum est exhibitio. Qui enim inter alia majora etiam admirandarum vitrearum operarios, materiem saphirorum locupletem, [192] promptissimos sumptus fere septingentarum librarum aut eo amplius administraverit, peragendorum supplementis liberalissimus Dominus deficere non sustinebit. Est etenim initium et finis.