Sugerius
1080/81 - 1151
|
Liber de rebus inadministratione sua gestis
|
____________________________________________________________
|
|
XXVIII.De augmento superioris partis.
Eodem vero anno, tam sancto et tam fausto opere exhilarati, ad inchoandam in superiori parte divinae propitiationis cameram, in qua jugis et frequens redemptionis nostrae hostia absque turbarum molestia secreto immolari debeat, acceleravimus. Et quemadmodum in scripto consecrationis ejusdem superioris operis invenitur, Deo cooperante et nos et nostra prosperante, cum fratribus et conservis nostris tam sanctum, tam gloriosum, tam famosum opus ad bonum perduci finem misericorditer obtinere meruimus; tanto Deo sanctisque Martyribus obnoxii, quanto nostris temporibus et laboribus tam diu differendo [190] agenda reservavit. Quis enim ego sum, aut quae domus patris mei, qui tam nobile, tam gratum aedificium vel inchoasse praesumpserim, vel perfecisse speraverim, nisi, divinae misericordiae et sanctorum auxilio Martyrum fretus, totum me eidem operi et mente et corpore applicuissem? Verum qui dedit velle, dedit et posse: et quia bonum opus fuit in voluntate, ex Dei adjutorio stetit in perfectione. Quod quidem gloriosum opus quantum divina manus in talibus operosa protexerit, certum est etiam argumentum, quod in tribus annis et tribus mensibus totum illud magnificum opus, et in inferiore cripta et in superiore voltarum sublimitate, tot arcuum et columnarum distinctione variatum, etiam operturae integrum supplementum admiserit. Unde etiam epitaphium prioris consecrationis, una sola sublata dictione, hujus etiam annalem terminum concludit, hoc modo:
Annus millenus et centenus quadragenusQuartus erat Verbi, quando sacrata fuit.
Quibus etiam epitaphii versibus hos adjungi delegimus:
Pars nova posterior dum jungitur anteriori,Aula micat medio clarificata suo.Claret enim claris quod clare concopulatur,Et quod perfundit lux nova, claret opusNobile, quod constat auctum sub tempore nostro,Qui Sugerus eram, me duce dum fieret.
Promptus igitur urgere successus meos, cum nihil mallem sub coelo quam prosequi matris ecclesiae honorem, quae puerum materno affectu lactaverat, juvenem offendentem sustinuerat, aetate integrum poten-[191]ter roboraverat, inter Ecclesiae et regni principes solemniter locaverat, ad executionem operis nos ipsos contulimus, et cruces collaterales ecclesiae ad formam prioris et posterioris operis conjungendi attolli et accumulari decertavimus. |