BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XXVII.

De portis fusilibus et deauratis.

 

Valvas siquidem principales, accitis fusoribus et electis sculptoribus, in quibus passio Salvatoris et resurrectio vel ascensio continetur, multis expensis, multo sumptu in earum deauratione, ut nobili porticui conveniebat, ereximus. Necnon et alias in dextera parte novas, in sinistra vero antiquas sub musivo, quod et novum contra usum hic fieri et in arcu portae imprimi elaboravimus. Turrim etiam et superiora frontis propugnacula, tam ad ecclesiae decorem quam et utilitatem, si opportunitas exigeret, variari condiximus; litteris etiam cupro deauratis consecrationis annum intitulari, ne oblivioni traderetur praecepimus hoc modo:

 

Ad decus ecclesiae, quae fovit et extulit illum,

Sugerius studuit ad decus ecclesiae. [189]

Deque tuo tibi participans martyr Dionysi,

Orat ut exores fore participem Paradisi.

Annus millenus et centenus quadragenus

Annus erat Verbi, quando sacrata fuit.

 

Versus etiam portarum hi sunt:

 

Portarum quisquis attollere quaeris honorem,

Aurum nec sumptus, operis mirare laborem,

Nobile claret opus, sed opus quod nobile claret

Clarificet mentes ut eant per lumina vera

Ad verum lumen, ubi Christus janua vera.

Quale sit intus in his determinat aurea porta.

Mens hebes ad verum per materialia surgit,

Et demersa prius hac visa luce resurgit.

 

Et in superliminari:

 

Suscipe vota tui, judex districte, Sugeri;

Inter oves proprias fac rae clementer haberi.