BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XXIV.

De ecclesiae ornatu.

 

His igitur reddituum incrementis taliter assignatis, ad aedificiorum institutionem memorandam manum reduximus, ut et ex hoc ipso Deo omnipotenti tam a [186] nobis quam a successoribus nostris grates referantur, et eorum affectus ad hoc ipsum prosequendum et, si necesse sit, peragendum bono exemplo animetur. Neque enim aut penuria aliqua, aut quodcumque impedimentum cujuscumque potestatis timendum erit, si ob amorem sanctorum Martyrum de suo sibi secure serviatur. Primum igitur quod Deo inspirante hujus ecclesiae incoepimus opus, propter antiquarum maceriarum vetustatem et aliquibus in locis minacem diruptionem, ascitis melioribus quos invenire potui de diversis partibus pictoribus, eos aptari et honeste depingi tam auro quam preciosis coloribus devote fecimus. Quod, quia etiam in scholis addiscens hoc facere si unquam possem appetebam, libentius complevi.