BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XXIII.

De Bernevalle.

 

In ea autem quae dicitur Bernevallis {Nostris Berneval (Seine-Inférieure)} possessione, super Normannici littus maris, in qua etiam primam alicujus praeposilurae ab antecessore meo suscepi obedientiam, quam etiam in tempore strenuissimi regis Henrici, adhuc satis juvenis, ab oppressione exactorum regiorum, quos dicunt graffiones, multo labore mul-[185]tisque placitis emancipaveram, parrochiales ecclesias, quas Rogerius presbyter et frater ejus Gaufredus haereditario jure sibi vendicabant, ad dominicaturam ecclesiae in novitate praelationis nostrae retraximus, easque et redditus earum thesaurario, ad renovandas et augmentandas ecclesiae hujus palliaturas, in sempiternum contulimus. Et quia fere nullos redditus ad hoc supplendum habebat, aliam quandam villam in partibus istis, quae dicitur Quadraria nuper aedificata, adjunximus. Et haec quidem quatuor marcas, ecclesiae vero septem libras, si tamen meliorari non poterit, persolvit. Redditus vero alios consuetudinarios praefatae villae Bernevallis, tam in censibus quam in aliis, fere usque ad quindecim libras, sicut credimus, augmentari fecimus. Consuetudinem autem quam vulgo dicunt aquariam, quamque in tempore bonae memoriae antecessoris nostri a praeposito nostro, qui eam occupaverat, excutere adjuvimus, festivo piissimi regis Dagoberti anniversario refectioni fratrum assignavimus.

Villas etiam Moriniacum, Liliacum et Floriacum, cum non consuevissent reddere plus quam septem aut decem libras, ut triginta aut ad minus viginti quinque reddant elaboravimus. Idem et de Monte Fusceoli.