Sugerius
1080/81 - 1151
|
Liber de rebus inadministratione sua gestis
|
____________________________________________________________
|
|
XXII.De Calvo Monte.
Ecclesiam quoque Sancti Petri in castro Calvo Monte {Nunc etiam Chaumont-en-Vexin (Oise)} sitam, tam abbatiam quam ipsas canonicas, [184] canonicis decedentibus, tam a Rothomagensi archiepiscopo Hugone quam a domino rege Francorum Ludovico obtinere elaboravimus: necnon et duodecim fratres cum tredecimo priore, ad exaltationem ejusdem ecclesiae et divini cultus propagationem, reverenter locavimus, et eandem ecclesiam ab eodem reverendo archiepiscopo consecrari, et ante eam cimiterium benedici, Deo annuente, obtinuimus. Quae siquidem nova quasi nobile membrum capiti suo ecclesiae beati Dionysii copulata, quanto transeuntibus successoribus nostris a Vilcassino ad Normanniam, vel etiam pro conservatione reliquarum possessionum, in eodem pago demorantibus apta sive idonea existit, tanto de propriis ut de acquisitis eam locupletare tanquam novam plantam et confovere jure decertabit. Fratribus vero ibidem Deo deservientibus, quia vineis egent, de decimis quas nobis dedit rex Ludovicus apud Cergiacum, unoquoque anno viginti modios vini, et de decima quam nos acquisivimus apud Ablegiacum {Nunc Ableiges(Seine-et-Oise)} medietatem confirmavimus. |