Sugerius
1080/81 - 1151
|
Liber de rebus inadministratione sua gestis
|
____________________________________________________________
|
|
XXI.De Marogilo.
In pago Meldensi, villa quae dicitur Marogilum {Hodie Mareuil (Seine-et-Marne)}, occasione cujusdam viaturae quam Ansoldus de Cornello fere usque ad ipsas villae domus possidebat, gravissime infestabatur: cum nec agricolae nec alii quilibet villam exire tuto auderent, quin occasionibus multis viaturae a servientibus Ansoldi raperentur, et ad curiam ejus intercepti ducerentur, nec minus de pecoribus villam exeuntibus redimerentur. Nos ergo mille solidos pro pace ejusdem villae, ut eandem nobis dimitteret viaturam, ei in Hierosolymitanam expeditionem proficiscenti donavimus; et, ut beati Dionysii deinceps constaret, per manum episcopi Meldensis Manassae et ecclesiae ejusdem, nec non et sigillo comitis Theobaldi, annuente ejus uxore et filio, nobis firmari fecimus. Eam enim, sicut confessus est, injuste occupaverat.Commutationis etiam cujusdam formam successo-[183]ribus nostris innotescere cupientes, si forte Dei auxilio hoc ipsum in melius aliquando posset immutari, intitulare curavimus. Dum nobile regnum Francorum in statu monarchiae consisteret, circumquaque sicut se regia potestas extendebat, per totam regni tetrarchiam, videlicet in Italia, Lotharingia, Francia, Aquitania, ecclesia beati Dionysii magnis multisque possessionibus liberalitate regum abundabat. Verum quod unitas illibatum conservabat, filialis divisio et corrumpere et diminuere elaboravit. Hinc est quod beatus Dionysius Hecelingas, Herbertingas, et Salonam, et quamplures alias possessiones amittens, villas etiam quae in pago Metensi existunt, videlicet castrum Gomundas, Blistetot, et Cochilingas, perdidit. Pro quarum reclamatione cum saepius apostolico conspectui insisteremus, tum pro injustitia sua, tum pro incommoditate personarum suarum (qui enim eas auferebant male et pessime absque confessione moriebantur), quasi pro commutatione locum qui dicitur Cella {Prioratus Cellae, in Metensi dioecesi} cum appendiciis suis in cartis Ludovici imperatoris denominatis, plena libertate, beato Dionysio contulit, ubi fratres nostros ad serviendum Deo, in spe augmentationis et succedentis recuperationis, locavimus. |