BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XXV.

De ecclesiae primo augmento.

 

Verum, cum jam hoc ipsum multo sumptu compleretur, inspirante divino nutu, propter eam quam saepe diebus festis, videlicet in festo beati Dionysii et in Indicto, et in aliis quamplurimis, et videbamus et sentiebamus importunitatem (exigebat enim loci angustia ut mulieres super capita virorum, tanquam super pavimentum, ad altare dolore multo et clamoso tumultu currerent), ad augmentandum et amplificandum nobile manuque divina consecratum monasterium, virorum sapientum consilio, religiosorum multorum precibus, ne Deo sanctisque Martyribus displiceret, adjutus, hoc ipsum incipere aggrediebar; [187] tam in capitulo nostro quam in ecclesia divinae supplicans pietati, ut qui initium est et finis, id est Alpha et Omega, bono initio bonum finem salvo medio concopularet, ne virum sanguinum ab aedificio templi refutaret, qui hoc ipsum toto animo magis quam Constantinopolitanas gazas obtinere praeoptaret. Accessimus igitur ad priorem valvarum introitum; et deponentes augmentum quoddam, quod a Karolo Magno factum perhibebatur honesta satis occasione (quia pater suus Pipinus imperator extra in introitu valvarum pro peccatis patris sui Karoli Martelli prostratum se sepeliri, non supinum, fecerat), ibidem manum apposuimus, et quemadmodum apparet, et in amplificatione corporis ecclesiae, et introitus et valvarum triplicatione, turrium altarum et honestarum erectione, instanter desudavimus.