Sugerius
1080/81 - 1151
|
Liber de rebus inadministratione sua gestis
|
____________________________________________________________
|
|
[168] |
XI.De Monarvilla.
Succedit et alia prope illam beati Dionysii villa, quae dicitur Monarvilla {Vulgo Monnerville (Seine-et-Oise)}, villa omnium facta miserrima, quae sub jugo castri Merevillae {Nunc Méréville, juxta eumdem locum} conculcata non minus quam Sarracenorum depressione mendicabat; cum ejusdem castri dominus, quotienscumque vellet, in eadem hospicium cum quibuscumque vellet raperet, rusticorum bona pleno ore devoraret, talliam et annonam tempore messis pro consuetudine asportaret, lignaria sua bis aut ter in anno carrucarum villae dispendio aggregaret, porcorum, agnorum, anserum, gallinarum, importabiles quasque molestias pro consuetudine tolleret. Quae cum tanta oppressione per multa tempora in solitudinem fere jam redigeretur, audacter resistere, et molestias hujusmodi ab haereditate sancta constanter exterminare elegimus. Cumque eum in causam traheremus, et ipse sibi jure haereditario patris et avi atque atavi consuetudines illas excusaret, ad boc, auxilio Dei, et hominum atque amicorum nostrorum consilio, res processit, quod Hugo castri dominus, favore conjugis et filiorum, assensu domini regis Ludovici, a quo se habere dicebat, beato Dionysio in perpetuum omnes omnino consuetudines, injustitiam suam recognoscendo, relaxavit, remisit, manu propria jurejurando abjuravit, sicut plenius in carta domini regis Ludovici invenitur. Nos autem, ad ejus hominium ecclesiae nostrae retinendum, duos Stampenses modios [169] annonae, unum frumenti et alterum avenae, in curia nostra per manum monachi aut servientis nostri concessimus. Quo quidem praedicta villa eruta tormento, cum prius vix nobis valeret decem aut quindecim libras, centum Stampenses modios annonae per singulos annos, qui saepius centum libras valent secundum precium annonae, per manus ministrorum reddere nobis consuevit.Possessionem nihilominus quae dicitur Rubridum {Nunc Rouvray-Saint-Denis (Eure-et-Loir)}, depressione angariarum castri Puteoli omnino destitutam, emendare elaborantes, cum quadam die Hugo dominus Puteoli post ruinam castri etiam nos super hoc convenisset, ut incultam terram, depressione castri in solitudinem redactam, sub medietate lucri ego et ipse excoleremus, licet hoc quidam compendiosum approbarent, recusavimus; et quod cum eo noluimus, per nos efficere ad commodum ecclesiae elaboravimus. Nec eum admittere socium in restitutione terrae sustinuimus, quem destructorem more antecessorum suorum gravissime persenseramus. Easdem enim consuetudines quas de Monarvilla enumeravimus, videlicet talliam et annonam porcorum, ovium, agnorum, anserum, gallinarum, pullorum, lignorum, ab eadem terra more antecessorum suorum abripuerat, et ex hoc ipso tam nobis quam sibi infructuose jacentem omnino inutilem reddiderat. Nos igitur, miseriae terrae et damno ecclesiae nostrae condescendentes, in eadem sterili terra curtem aedificavimus , turrimque super portam ad repellendos raptores ereximus; tres carrucas ibidem posuimus; villam quae Villana dicitur res-[170]tituimus; incomposita terrae composuimus, usque adeo eam meliorando, ut cum vix consueverit viginti libras singulis annis, postea nobis centum libras, saepius vero centum et viginti reddidit. Nos vero, sanctis Martyribus pro tantis beneficiis jure devoti, de eodem fructu laboris nostri aedificationi ecclesiae eorum singulis annis quater viginti libras, usque ad operis expletionem, carta et sigillo assignavimus. Removimus etiam ab eadem terra quandam consuetudinem malam vice comitis Stampensis, quae palagium vocatur. |