BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

X.

De Valle Crisonis.

 

Apud Vallem Crisonis {Vaucresson, haud procul a Sancto Clodoaldo} villam aedificavimus {V. infra, inter Sugerii chartas, hujus villae fundationem}, ecclesiam et domum constituimus, et carruca terram in-[163]cultam dirumpi fecimus. Quae quanti debeat constare, potius cognoscent qui eam aedificare innitentur; cum jam ibidem sint fere sexaginta hospites, et adhuc multi venire eligant, si sit qui prcxvideat. Erat enim locus ille quasi spelunca latronum, habens ultra duo miliaria deserti, omnino ecclesiae nostrae infructuosus, raptoribus et satellitibus propter affinitatem nemorum aptus. Eapropter ibidem fratres nostros Deo deservire disposuimus, ut in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriatur viror calami et junci.

Possessionem beati Dionysii in qua continetur Mesnile Sancti Dionysii, et Domna Petra {Nunc Le Mesnil-Saint-Denis et Dampierre, prope Caprosiam (Chevreuse)}, et caeterae villae in valle castri quod dicitur Cabrosa, a multis retro temporibus tribus talliis expositam, videlicet domino castri Cabrosae, et domino castri Nielphae {Néauphle-le-Château, circa eadem loca}, et Simoni de Villa Aten {Viltain, in Versaliensi suburbio}, eorum rapacitate omnino fere destitutam, non sine magnis expensis ab hujusmodi oppressionibus emancipavimus; ea sola, quae ad eorum advocationem jure pertinent, remittentes. Nec minus etiam venationem Ivelinae {Ivelina silva, olim spatiosior, in Belsa sita Rambolitana vocatur a modernis}, infra metas terrae quam beato Dionysio multis temporibus abstulerunt, recuperavimus. Et ne in posterum oblivioni traderetur, illuc exeuntes per continuam septimanam, ascitis nobis approbatis amicis et hominibus nostris., vide-[166]licet comite Ebroicensi Amalrico de Monte Forti, Symone de Nielpha, Ebrardo de Villa Perosa {Nostris Villepreux (Seine-et-Oise)}, et aliis quam plurimis, in tentoriis demorantes, singulis diebus totius hebdomadae cervorum copiam ad Sanctum Dionysium, non levitate, sed pro jure ecclesiae reparando, transferri, et fratribus infirmis et hospitibus in domo hospitali, necnon et militibus per villam, ne deinceps oblivioni traderetur, distribui fecimus. Domino vero Cabrosae praeter antiquum feodum, videlicet advocationem terrae nostrae, et medietatem silvae, de proprio singulis annis centum solidos damus, tanquam feodato nostro, ne reducat manum ad talliam vel terrae oppressionem. Quos quidem centum solidos in eadem terra pro voluntate nostra absque contradictione recolligere valemus.

Ne igitur laboris nostri fructus ex oblivione in irritum deducatur, illa etiam quae in Belsa, auxiliante Deo, augmentari elaboravimus, scripto commendare curavimus.

Prima villa beati Dionysii, quae vocatur Guillelvalis {Hodie Guillerval, prope Stampas}, prope Sarclidas {Saclas, in ejusdem civitatis suburbio}, in catalogo Dagoberti regis beato Dionysio ab eodem rege traditas, usque adeo a multis retro temporibus aut semper ita incomposita extiterat, ut nec domus ubi etiam abbas caput reclinaret, nec granchia aliqua, necquicquam dominicum in tota villa existeret. Viginti quinque modiolos tantum, qui non excedunt quatuor nostros modios, pro censu terrarum quas colebant, cum modico domorum suarum censu singulis annis persolvebant. Ad hanc igitur [167] adaptandam ob amorem dominorum nostrorum sanctorum Martyrum accedentes, quandam terram videlicet trium carrucarum in eadem villa sitam, pro qua a quadraginta annis et ultra guerra maxima agitabatur inter Johannem Stampensem filium Pagani, virum nobilem et strenuum, et quendam alium militem Pigverensem, multo sumptu apud utrumque apposito, ecclesiae comparavimus, et quod uterque quaerebat ut neuter haberet, nobis eam retinendo et guerrae eorum finem imponendo, favore parentum et amicorum, videlicet Balduini de Corboilo, et multorum aliorum, carta nobis firmari fecimus. In hac itaque nova terra, videlicet in medio villae, loci oblectantes amoenitatem, vividorum fontium et rivorum decurrentium amplectentes affinitatem, curiam honestam muro cingi fecimus, domum fortem et defensabilem in curia, granchias, et quaeque necessaria ibidem construi multis expensis effecimus. Et ad superioris Belsae relevandam ariditatem , vivario multitudine piscium copioso fere in circuitu perlustravimus. Duas carrucas in eadem terra, unam in nova, alteram in antiqua statuimus. Et quae tam parvi constabat, ut ad quinquaginta vel eo amplius annonarum modios singulis annis reddere valeat, augmentavimus. Nam et illum priorem censum, quem parvissimum reddebant, remittentes, totius terrae campipartem, praeter carrucam de feodo majoris, nobis retinuimus. Qui ex hoc ipso garrulitatem rusticorum et mutatae consuetudinis molestias omnino se sedare spopondit.