BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula XV

[De iuvenco et rustico]

Avianus XXVIII

 

Auxilium plene vati conferte, Camenae,

et, quae fama sonet, mens mea metra novet.

rusticus adcusat taurum, quia vincla recusat,

in quibus ille necat, cornua falce secat.

5

verbera sed calcis non sedat acumine falcis,

ne quem calce petat, temo subinde vetat.

cum mentis dirae neutro valet ille ferire,

pro non posse furit, laedere velle fuit.

ad domini poenam pede nequam versat harenam,

10

lumina laedit heri, possit ut inde queri.

qui tergendo genas asperso pulvere plenas,

ut dolor, ira monet, taliter ora movet:

«est vitiosorum res perturbare bonorum

et penitus pereunt, laedere dum nequeunt.»