Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber II
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula XIV[De sue et rustico]
Ut noscar fama, Clio, mea carmina clama,fingere quemque mones, illius acta probes.inmodicis escis vastabat semina messisagricolis caris sus inimicus agris. | |
5 | sub specie furis vastabat commoda ruris,hunc ut laedat aprum, servat homullus agrum.rusticus observat, ne sulcis credita perdat,vel de carne feri coena paretur heri.in medio noctis segetes exterminat hostis, |
10 | ut, velut ante solet, ruris amoena voret.nocte facit fraudem, detruncat rusticus aurem,dixit truncata: «laedere siste sata.»aure fuit caesa, tamen optat laedere laesa,inde magis saevit, nocte sequente redit. |
15 | mente furit saeva, fuit auris et altera laesa,additur, ut pereat, tertio si redeat.credo, nihil scivit, quia tertio rura petivit,dum furit atque redit fixus ad ima perit.hunc domino messis custos praesentat agrestis, |
20 | reddita membra coquo torruit ipse foco,ni, velut ars poscit, quae fervens undula coxit,cumque fuit sero, mensa paratur hero.mappae ponuntur, membratim cuncta feruntur,cor patronus amat, cor sibi nemo dabat. |
25 | pocula post vini cor praecipit ille requiri,cor quod habere nequit, multa minando petit.scit coquus id quod erat, sic fando murmura sedat:«sus quod non habuit, quaerere nil valuit.num tibi verba dabo, cor non habuisse probabo, |
30 | postquam tanta tulit, qui tua coena fuit?»fabula nostra viros indoctos atque peritosquae bis causa nocet, sit fugienda, docet. |