Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber II
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula X[De cornice et urna]
Flore novo tellus nitet et renovatur agellus,vulgi voce sonat, quod sua dicta novat.deserit omne forum dictata referre priorum,ergo canenda novis ede, Camena, sonis. | |
5 | cornix forte, parum fundo quod haberet aquarum,fictile vas vidit, cum nimis illa sitit.mox volat ad potum, quem cum videt esse remotum,spargere velle fuit, spargere posse fugit.ergo cum fundo nequeat potare profundo |
10 | et cum nequaquam spargere possit aquam,in plures partes se volvit et admovet artes,ut sitis elata destituatur aqua.tunc petris urnam conplevit, ut augeat undam,et, cum non quivit viribus, arte bibit. |
15 | hac poterit clare quivis ratione notare,quod tollit pretium viribus ingenium. |