Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber II
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula XI[De viatore et satyro]
Rem similem veri, si debet fabula credi,cum recitare velim, tangat Apollo chelim.plura meae laudi superaddat fabula Fauni,quae, nisi casus obest, vera fuisse potest. | |
5 | nix stetit alta viis cum brumis atque pruinis,cum saltus nemorum pastor adit pecorum.nescio qua causa, sed, ut est mens pluribus ausa,solus non timuit pergere qua libuit,adiurando fidem retulit quaerentibus idem, |
10 | causa fuit voti quod tibi, Faune, loqui.di faciles tantis votis favere precantis,eius quemque cupit copia multa fuit.noctibus ille vagus per devia lustra duabusnunquam dormivit, pocula nulla bibit, |
15 | non capiens esus totidem fuit atque diebussubsistendo malis frigoris atque famis.tertia lux solis cum sex effulserat horis,ille fame cecidit, nemo licet tetigit.mens et sanguis abit, vim torpor corporis ambit, |
20 | frigus eum laedit, fundere verba nequit.Faunus eum cernit, nec ad illum pergere spernit,ut sine mente fuit, sub sua tecta tulit.inpositis lignis fit magnus protinus ignis,ut calor adcedit, mensque cruorque redit. |
25 | mox adfert escas, quas silvis contulit aestas,cottana cum malis, indita mella favis.inde ministrat ei ferventis dona Lyaei,quae simulac tetigit laesus ab his reicit.sub re tam mira Fauni succenditur ira, |
30 | hospes ob hoc vitium perdidit hospitium.«victima mortis eris, nisi» dixit, «homulle, recedis,non faciendo moras, stulte, recede foras.antra mei iuris, decorat quae copia ruris,ut subeat, nolo, duplicis oris homo.» |