Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula X[De milite et lituo]
Ut meditando satis crescat sapientia vatis,Melpomene, levi voce canendo veniet prece sub tanta veniens de milite canta,conveniente loco vovit ut arma foco. | |
5 | sub prece devota devovit talia vota,sic ut tura deis arma cremaret eis,si quis ei praestat, quod vincens bella senescat,aut hoc dante dea sponte cremabit ea.Pallade cum casta dat Mars, ut vincat in hasta, |
10 | quorum subsidio vincat et in gladio.dis prece conmotis favit victoria votis,nam iuvenis potuit vincere quos voluit.quos voluit vicit, decus ut iuvenile perivit,vis cadit ob senium, non tamen ingenium. |
15 | victor bellorum non inmemor ille deorumpro facto voto subdidit arma foco.flammis inde dari mandat lituumque cremari,iurans ille deum se negat esse reum:«dic, quid peccavi, si nullum vulnere stravi? |
20 | nil peccasse reor, dic, quid ad ista vehor?a te conflatum credis sonuisse reatum?ad bellum monui, flamine cum sonui.»«flammis deberis, quia crimen, stulte, fateris,es te teste reus», rettulit istud herus. |
25 | «non ego commendo, si quis non peccat agendo,si scelerata monet, crimen habere solet.» |