Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula IX[De ansere ova aurea pariente]
Dicta novando patrum volo sollicitare theatrum,et quod scena probet nostra Camena novet.si quid inurbani vel habet mea fabula vani,subtraho rem vanam, non reprobanda canam. | |
5 | esse volens clarum sua spes ut lusit avarum,anseris ex ovis versibus edo novis.quaque die donum dominus capit anseris ovum,hoc auri dono fit cito dives homo.spes fuit in lucris, dum suscipit ova volucris, |
10 | sed spes quam sperat non sapientis erat.condere vult urna simul omnia dona diurna,sed fortuna vetat, ne simul omne petat.ne simul haec carpat fortuna diurna retardat,ipse tamen sperat, quod simul omne petat. |
15 | credidit hic vere simul omnia posse tenere,hunc spes deludit, dum simul omne cupit.omni vult cura praesentis habere futura,id quod habere solet perdit et inde dolet.nam sibi cuncta dari dum mens simul optat avari, |
20 | hanc quae dona dabat forte necare parat.pectoris ima scidit, cum nil nisi viscera vidit,indoluit laesus tale patrasse scelus.si quid fors praebet, sapiens homo sumere debet,si quis plus quaerit, non habiturus erit. |