Gualterus Map
ca. 1135 - ca. 1209
|
De Nugis Curialium
Distincio quarta
|
____________________________________________________________
|
|
XII.De sutore Constantinopolitano fantastico
Circiter idem tempus quo Gerbertus fantastica felicitate floruerat, iuuenis a Constantinopoli de plebe sutor, et illius artis omnes excedens magistros nouis et precipuis inuencionibus, plus operabatur una die quam aliquis alius duobus, et in singulis erat sua festinacio laucior quam studia magistrorum. Viso enim quouis pede nudo, gibboso uel recto, aptissimum ei statim induebat calceum, nec alicui operabatur uiso nisi pede, unde nobilibus acceptus nulli pauperum uacare potuit. In omnibus eciam arene spectaculis, ut in iactibus et palestra similique uirium experiencia, palmas adipisci solitus, admirabilis longe lateque predicabatur. Vna igitur dierum, uirgo pulcherrima cum maximo comitatu ad fenestram ueniens, pedem ostendit nudum, ut ab ipso calciaretur. Ille miser uisam intuetur argucius, et factis [f.53r] uenundatisque calceis incipit a pede, totamque recipit in cor, ebibitque pestilentem maliciam qua totus deperit. Regales appetit seruus delicias, nec attingit unde quid speret. Suppellectile tamen abiecta, patrimonio uendito, fit miles, ut licet sero uilitate condicionis mutata cum statu nobilium, saltem leuius repelli mereatur. Priusquam dilectam appellare presumat, quam sibi usurpauerat miliciam acerbe sequitur, et exercitacione frequenti successu comite fit comparacione militum, qualis fuerat sutoribus aptatus. Attemptat igitur, et se dignum iudicans a patre puelle petitam non optinet; excandescit in iras nimias, et quam sibi generis abieccio prediorumque defectus negant extorquere desiderans, iuncto sibi magno piratarum agmine, marino prelio parat ulcisci repulsam terre, unde factum est ut terra marique timeatur, quem nusquam successus deserunt. Dum ergo proficiscitur instanter, et semper proficit, ueros audit mortis amice sue rumores; qui, licet lacrimosus, acceptis induciis ad exequia properat, et uisa tumulacione locoque notato nocte proxima solus effodit tumulum, et ad mortuam quasi ad uiuam ingreditur. Quo scelere peracto, ex mortua resurgens audit ut tempore partus illuc reuertatur, delaturus inde quod genuerat. Paret auditui, nacta competencia reuertitur, et effosso tumulo caput humanum recipit a mortua, sub interdicto ne uideatur nisi ab hostibus interimendis. In scrinio illud artissime uinctum deponit, cuius confidencia mari relicto terram inuadit, et quibuscunque ciuitatibus aut uicis iminet, Gorgoneum pretendit ostentum. Obrigescunt miseri, uident instar Meduse maliciam. Supra modum timetur, et ab omnibus in dominum accipitur, ne pereant. Nemo causam intelligit pestis inuise subiteque mortis. Simul enim uident et pereunt, sine uoce, sine gemitu; in propugnaculis eciam sine uulnere moriuntur armati; cedunt castra, ciuitates, prouincie; nichil obstat, et se dolet omnis milicia uiliter et absque negocio spoliari. Mathematicum quidam, alii dicunt deum; quicquid pecierit, nichil ei negacionis afferunt.Inter eius enumerant unum successus, quod imperatore Constantinopolitano defuncto filia eius heres ei derelinquitur. Accipit oblatam; quis enim neget? Aliquamdiu cum ea conuersatus, de scrinio ad racionem ab ipsa ponitur, que non nisi cognita ueritate quiescit; quam edocta, ipsi a sompnis excitato in uultum porrigit <caput>. Quo suis insidiis capto, deportari iubet Meduseum prodigium, et in medio maris Grecorum proici tantorum ultrix scelerum, auctoremque delicti socium esse perdicionis precipit. Properant in galea nuncii, mediumque maris <nacti> duas orbis immanitates in profundum abiciunt. Facta est autem ab eorum recessu cum arenis ebullicio pelagi, tanquam auulsus a fundo designet estus fugam saltu subito resiliencium aquarum et abhorrencium in illis iram Altissimi, et quasi mare nauseans reicere conetur quod in ipsum suo tellus egra puerperio conualescens euomuit. Exalabant in sidera fluctus, et ignis instar altissima petebant. Sed post dies paucos monstrorum mutata sentencia, que sidera petebant aque deorsum tendunt faciuntque uoraginem circuitu sempiterne [f.53v] uertiginis. Cumulus fuerat quod nunc fossa est. Limus enim profundi, non sustinens abhominacionem et maris horrorem, exinanitus est et stupore defecit, hyatuque dehiscens infinito permeabilis eis usque in abissi nouissima facta est, unde semper absorbere sufficit quicquid infundere potest maris immanitas, Caribdi sub Messana persimilis. Quicquid incidit casu uel ab auido rictu attrahitur, irremediabiliter periclitatur; et, quia nomen erat uirgini Satalia, uorago Satilie nominatur, et euitatur ab omnibus, quod uulgo dicitur Gouufre de Satilie. |