BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gualterus Map

ca. 1135 - ca. 1209

 

De Nugis Curialium

 

Distincio quarta

 

____________________________________________________________

 

 

 

X.

Item de apparicionibus

 

Scimus quod tempore Willelmi Bastardi preclare uir indolis, cuius possessio fuit Ledebiria borealis, de cetu nocturno feminarum choreancium pulcherrimam rapuit, de qua contractis sponsalibus filium suscepit, cuius tam forme quam rapine audito prodigio miratur rex, et eam in concilio Lundoniensi deduci fecit in medium, confessamque remisit. Huius filius Alnodus, uir christianissimus et tandem particulariter paraliticus, uictis medicis et impotenciam professis, se iussit Herefordiam deferri, et in ecclesia beati Aedelberti regis et martiris eius meruit absolui meritis; unde pristine redditus incolumitati suam ibi Ledebiriam Deo matrique Domini et regi et martiri Adelberto perpetuo dedit possidendam, quam adhuc eiusdem loci pontifex tenet in pace, sextus ut dicitur ab eo qui eam de manu Alnodi suscepit, uiri cuius mater in auras euanuit manifesta uisione multorum, indignanter inproperium uiri sui ferens, quod eam a mortuis rapuisset.