Gualterus Map
ca. 1135 - ca. 1209
|
De Nugis Curialium
Distincio quarta
|
____________________________________________________________
|
|
VIII.Item de fantasticis aparicionibus
Quia de mortibus quarum iudicia dubia sunt incidit oracio, miles quidam Britannie minoris uxorem suam amissam diuque ploratam a morte sua in magno feminarum cetu de nocte reperit in conualle solitudinis amplissime. Miratur et metuit, et cum rediuiuam uideat quam sepelierat, non credit oculis, dubius quid a fatis agatur. Certo proponit animo rapere, ut de rapta uere gaudeat, si uere uidet, uel a fantasmate fallatur, ne possit a desistendo timiditatis argui. Rapit eam igitur, et gauisus est eius per multos annos coniugio, tam iocunde, tam celebriter ut priori, et ex ipsa suscepit liberos, quorum hodie progenies magna est, et «Filii mortue» dicuntur. Incredibilis quidem et prodigialis iniuria nature, si non extarent certa uestigia ueritatis. |