BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gualterus Map

ca. 1135 - ca. 1209

 

De Nugis Curialium

 

Distincio quarta

 

____________________________________________________________

 

 

 

VII.

De quodam monacho Cluniacensi

contra uotum suum in castris militanti

 

Queri eciam potest de salute monachi Cluniacensis, qui cum se ibi relictis multis castellis et opibus infinitis reddidisset, post paucos annos a filiis et omnibus terre sue optimatibus ad regimen relicte dicionis repetitur, quatinus scilicet habitu retento ad expedicionem eorum et consilium in castris militet, et multis lacrimarum instanciis optinetur, et ab abbate dimittitur. Exire iubetur sub armorum interdicto, rebusque reformatis ad pacem ad penitenciam reuerti. Receptus igitur in castris formidabilem hostibus rumorem intulit; erat enim uir magni consilii et acerrime probitatis. Conuocatis ergo suis et alienis quoscunque potuit, in latentes et prestolantes quid fiat, insurgit [f.50v] rapidisque furit in hostes irrupcionibus, frequenter assilit et in instancia perdurat fortiter, unde fit ut sepe conficiat quos impares inuenit astucie uel fortitudinis. In dies conualescunt ex affliccione quos ipse tuetur, ut illam pro beatitudine successuum pacem et concordiam timeant hostium quam in eius optauerunt aduentu. Confectis tandem omnibus et ad iugum fere coactis inimicis, in dolo petunt inducias. Annuit ille, iuratasque donat et suscipit. Verumptamen illi diem preuenerunt induciarum; collecto clam quantocunque possunt exercitu, furtim et inprouisi ueniunt, et securis imminent formidabiles. Excitatur ad clamores hominum et clangores lituorum monachus, seque cum suis obuiam facit hostibus. Conseruntur et fit improba congressio, licet impar; nam multos ex suis ad propria remiserat induciarum spe monachus, qui stans in medio suorum inermis iam uacillancium fereque cedencium exclamat, exortatur, imperat, inproperat, arguit, obsecrat, se fugientibus obicit, omnibusque peractis quibus armati possunt ab inermi retineri nec prosperatis, que secum deferri preceperat ad subsidium casumque fortuitum arma subitus ab armigero rapit, et ad horam inobediens sub spe correccionis induit, militesque suos non iam dubios sed in certissimam adactos fugacn ad bellum retinet, multasque manus hostium una retundit dextera, timorem cordibus incutit, bellique preuaricat euentum, mutata sibi hostium in predam uictoria. Direptis igitur spoliis et ad uotum diuisis, dum ad propria cum exultacione reuertitur, solis ardore monachus et sua pinguedine armorumque grauitate dissuetorum pene suffocatur, uineam extra seriem itinerancium puero comitatus ingreditur, armisque depositis auram captare satagit; et ecce ex hostibus insidiator balista ingreditur a tergo, monachique notata nuditate clam et repente lethali spiculo perforat inprouisum, clamque recedit. Sentit monachus mortem in ianuis, confiteri cupit, nec adest preter puerum cui possit. Ineptum eum ad hoc intelligit, attamen quia non potest alias, ipsi confitetur, et coram eo totam effundit animam, oratque penitenciam secundum peccata dari. Puer se nichil tale uidisse uel audisse cum iuramento dicit. Monachus instat orando, pedibusque pueri prouoluitur, et alicuiusmodi pro peccatis infliccionem fieri omnimodis exorat, cumque non proficit ut ab ipso extorqueat quod nescit, urgente mortis articulo docet eum dicens: «Karissime fili, iniunge michi ut sit anima mea in tormentis et in locis cruciata penalibus sine intermissione usque ad diem iudicii, dummodo per misericordiam Christi tunc salua fiat.» Annuit hoc puer, et id ei eisdem uerbis inflixit. Decessit autem monachus in fide Christi, et bona spe feruentique penitencie zelo.