BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gualterus Map

ca. 1135 - ca. 1209

 

De Nugis Curialium

 

Distincio quarta

 

____________________________________________________________

 

 

 

VI.

De Eudone puero a demone decepto

 

Miles quidam ex hiis qui dominici dicuntur in Francia, barones in Anglia, filium unicum Eudonem heredem reliquit diuiciarum magnarum in castellis et uicis et redditibus copiosis, puerum procerum et pulcrum, sed ignauum et stolidum, magnique proditorem patrimonii. Cum ergo stultus et copia non consenescant, factus est in derisum Eudo uicinis, et hereditas eius illis in predam. Singulis igitur porcionibus suis areptis et direptis, expulsus est fatuus, et diuisus a propria regione, pre pudore transfuga, circuit exul alienas. Cui post diutinam contigit mendicitatem ut die quadam extra ciuitatem in qua mendicauerat cum fragmentis panum sui questus sub umbra proxime silue quiesceret, inspectaque uictus exilis et uiliter conquisiti feda tenuitate, sed et recordato quantum degeneret et quam inconueniens sit suo paupertas generi, prorumpit in lacrimas et in lamenta se proicit, micas pellit et crustulas, uestesque respiciens ad pannositatem nauseat, pallet ad pitaciam, iam se uilem sciens omnibus, ipse sibi uilescit et sordet, et si se possit effugere, non expectet; sedet anceps et fluctuat, et ex incertitudine sui deportatur ab ipso flagiciosus animus; cum ecce subitus ei uir astat mire magnitudinis et multa feditate faciei terribilis, suaui tamen et blando satis ipsum confidere iubet alloquio, mentisque sue sibi diuinat angustias, subsidium spondet, perditas ei promittit diuicias, et adicere desideriis alciora, dummodo se suo subiciat dominio consilioque fruatur. Suspicit ille, stupet et horret ad noui spectacula monstri. Suspectum habet ex «dominio» demonem, sit tamen: «Tu quis es? Nonne tu nostrum Eue tuis persuasisti consiliis exilium? Qui armasti Caim in Abel, qui Cam patris fecisti derisorem, Pharaonem tyrannum in populum Israel, populum obstinatum in Moysen, Datan inuidum in Aaron, Architopel periurum in Dauid, Absalon animo patricidam, Jezabel facto detestabilem tuis adinuencionibus reddidisti? Quid autem tuarum conor agmina fallaciarum enumerare, cum innumera sint, et cum nec una sit uel fuerit quam tu non creaueris? Et finem earum quis ignorat? Quis tuorum nescit consiliorum exitus et promissionum retribuciones pessimas? Quis non. omnis milicie tue dampnosa nouit stipendia? Scimus quod omnes occupant recia tua semitas, et omnis esca tua semper in hamis. Venit en ista blandicies in hamo, , quam si deglutiero, preda sum.»

Hec ait et infremuit, totoque stupidus hesit horrore; Nec mirum; horrent enim, ut aiunt, quibus de nocte proximi sunt fures aut cerue. De cerua, nescio racionem, sed fures horripilacionem non faciunt, sed qui cum eis comitantur demones. Hic [f.48r] igitur «expauit merito cui proximus eat Satan astans» et aloquens in uera uisione secum. Sic miser: diu disputat: «Si quod iubet hic egero, deceptus sum, infernus domus mea est; sin autem, manus eius non effugiam.»

Tum ille, qui solerter ex omnibus ab inicio collegit astuciam, coniectans quid esset in causa more, subintulit: «Non te turbet timor inferni, quia longeuus es, et tibi longa satis penitencie tempora restant. Addo quod ante mortem tuam te tribus premuniam signis manifestis, tempore competenti, uicibus interpolatis, ut inter singula spacium habeas penitudinis. Sed non credes; ais enim si blandiciem tuam deglutiero, preda sum.» Hec nobis inflixit a casu Luciferi Dominus nostre gentis odia dedecusque perpetuum, unde cum distinguendum sit, nocentes et innocentes pari persecucione dampnatis. In primeua namque superbia quam ex noui plenitudine decoris nostra contraxit ingrata Deo familia, choruscum illum principem multi secuti sunt ad aquilonem, alii scismatis artifices, alii coadiutores, alii seductores aliorum, alii consencientes, alii dubii quid ageretur, omnes contra Deum superbi uel sapiencie necligentes. Deiecti sunt igitur a uindice dextera, tam librata, tam iustissima lance, quod non defuit ignorancie uenia nec inquitatis ulcio, Fit igitur inde quod qui plus cruciantur ex inmanitate meriti plus affectant ex innata nequicia ledere. Sunt autem ex his magnatibus hi quorum cupit et potest inmanitas ardua scandala, que uitanda censes, efficere. Sunt sutem hii qui merito timentur, in quorum manus dati sunt reprobi, quos completa dampnauit iniquitas. Isti sibi traditos docti sunt copia stabilire, promouere successu, defensione tutos, prouidencia cautos reddere. Faciunt autem hec hiis quorum eis prosperitas utilis est, et salua dampnacio cum uoluerint. Hii blandiuntur ut perdant, eleuant ut allidant; hii merito detestabiles orbi predicantur. Et heu! nos illa fucamur innocentes infamia, Procul enim a nobis sunt rapine peculiorum, subuersiones urbium, sanguinum sitis et fames animarum, et plus mali uelle quam possumus, Sine morte nobis sufficiat nostram omnino complere licenciam. Ridiculis fateor et ludificacionibus apti, prestigia struimus, fingimus imaginaciones, fantasmata facimus, ut ueritate contecta uana ridiculaque simultas appareat. Omne quod ad risum est possumus, nichil quod ad lacrimas. Ex illis enim exulibus celi sum, qui sine coadiutorio uel consensu culpe Luciferi uagi post fautores scelerum fatue ferebamur, Quos si deicit indignos celo Dominus indignans, misericorditer tamen tum in uastitate solitudinis tum in locis habitacionis pro qualitate delicti puniri permittit. Nos antiquitus populi decepti dixere semideos aut semideas, pro forma corporis assumpti uel apparicionis nomina ponentes discretiua sexus. Ex locis autem incolatus uel permissis officiis distinccius appellamur Monticole, Siluani, Driades, Oreades, Fauni, Satiri, Nayades, quibus ex eorum inposicione presunt Ceres, Bacus, Pan, Priapus ei Pales. Verumptamen que uidimus ab inicio notauimus, quia concessa nobis a Deo rerum cognitarum experiencia, docemur astuciam, et ex preteritis futura conicere; presencia quoque sicut spiritus, ubicunque moramur aut quocunque terrarum transferimur, metiri certissime scimus, nostrisque deditis et susceptis palam iacere curamus, ut proinde status omnium hominum manifestos habeant, possintque si uelint in incautos irrumpere subiti, paucisque surripere multitudinem, et totas tractare pro uoto prouincias, nec nobis interesse licet si prophana peregerint. Manifestare possumus eis, ipsi secundum quod sunt miserentur aut perdunt. At tu nos ex librorum times sentenciis, cum non simus ex his qui caueri docentur. Immo certe meo fratrumque meorum consilio tua sperabitur a uenatoribus animarum condicio, fatalemque tibi prenunciabimus diem, ne, quod ipsi cupiunt, obdormias in mortem. Preuidebimus enim tibi pro salute tua [f.48v] diem tuum, ut possis illum penitencia preuenire. Nec fallemur, omnium enim rerum experienciam didicimus, tam celestis quam terrene periciam phisice, scilicet astrarum, specierum, herbarum, lapidum et lignorum noticiam, causasque rerum omnium; unde sicut tu solem a die media descensurum scis et ad occidua uergentem cognoscis, horamque sui notas occasus, sic nos fallere non potest finis euerse carnis uel ad ruinam preparate. Sumus autem ex hac sciencia nostraque mansuetudine boni consilii magnique, cum permittit Dominus, auxilii. Quid moraris aut hesitas? Vt scias quod non scelerose uel crudeliter agamus, unam audi, si placet, ulcionem, qua frater meus Morpheus in monachum animaduertit, quam nos crudelem dicimus.

«Pictor erat monachus, et sui sacrista monasterii. Quocieris autem contingebat monachum nocturnis ymaginacionibus uexari, quibus preesse Morpheum sciebat, in ipsum omnia congerebat maledicta, cumque dabatur oportunitas et quandocunque parietibus, cortinis, fenestris uitreis ipsum defiguratissime pingebat et fidissime. Quem per sompnia frequenter hortabatur et exorabat Morpheus ne personam suam deuenustaret ad tantum populi derisum, et tandem eum amonuit desistere sub interminacione consimilis iacture. Monachus autem minas et preces et sompnia paruipendens non abstitit. Morpheus igitur nocturnis apparicionibus illius uicinie uiris optimis persuasit xenia monacho mittere, uinum, escas, argentum, aurum, anulos, nebrides – a sinibus uxorum raptas, homini scilicet in his que pertinent ad Domini famulatum laboranti, sepius occupato ne possit epulari cum fratribus, ornatum altarium, uestium, librorum procuranti, semper autem oranti pro fidelibus, quasi dicerent "ne uel in uictualibus deficiat homo tante religionis uel uir tantarum arcium in gerendarum materia rerum senciat inopiam". Impinguatus igitur in breui monachus, incrassatus, dilatatus recalcitrauit, et ignorans quo duceretur a deliciis, a uino uenit in Venerem, uiduamque uici proximi pulcherrimam adamuit, et cum se sciret ad amorem ineptum tam facecie defectu quam feditate faciei, muneribus intendit armare fallaciam. Hec autem iacula post repulsam pulcritudinem et faciei facibus extinctis uerborumque fascino retroacto, post omnes Minerue triumfos penetrare dicuntur egidem. Duram et rebellem prima repererunt donaria, sed inproba tandem instancia uicerunt. Votis igitur conuenientibus, non erat eis locus conueniens. Inpediebat apud ipsam hominum feminarumque frequencia, penes ipsum reuerencia monasterii. Cupiebatur hinc Veneris opus et illinc, et utrinque timebatur infamia. Voluptati tandem querentibus aptitudinem occurrit, surreptis ecclesie thesauris uidueque diuiciis opulenter effugere presenciam obtrectancium et populi tumultum, ut in absentes loquantur; liceat omnibus quecunque uoluerunt; dum simul lateant, non erubescent in loco silencii. Noctu fugiunt, ut preparaucrant. «Euigilant in hora sinaxis ex more monachi, queruntur horam transisse pulsandi, causam querunt, altare philatcriis nudatum uident, scrutantur arcius et non inuentis thesauris sciscitantur ubi sacrista, secuntur eum et consequuntur. Illa dimittitur, de qua nichil ad eos; at ille miser ferreis inicitur uinculis, et in carcere linquitur altissimo solus, aqua uinum, fame cibum, exili uictu crapulam plectens, nuditate pellicias, harene redimens asperitate stratorum mollicies, sobrietate coacta crapulam, cruce carceris thalamorum delicias, lucem obscuritate, merore leticiam. Cui post multam affliccionem Morpheus [f.49r] astat insultans. "Hec sunt" inquit "picture tue digna stipendia; pingebas, et ego de retribucione studebam. Hec arte mea, non uirtute sed permissione Dei, perpetrata scias et sencias. Licet eciam si uelim in te seuire durius, quia tollens membra Christi fecisti membra meretricis. Nichil habes defensionis contra meos impetus, sed nec tibi licet pro cathenis manus erigere ut signo crucis armeris. Sed iam certe, quia uictor sum et tu uictus et uinctus miserabiliter, miseret me tui, teque iam ab his eripiam uinculis, et quasi non fueris is qui probra fecerit, delicti tui delebo fidem, fameque restituam pristine, dummodo iures ut nulla me de cetero pictura deformes." Iurauit monachus. Morpheus eum appositis herbis et uiolencia carminis absoluit, seque monacho similem factum cathenis eisdem alligat. Monachus igitur instructus ab ipso quid ageret, lecto solito decumbit, orat, gemit, tussit ut audiatur, horamque nactus consuetudinalem surgit, pulsat; conuocantur et conueniunt monachi. Ille substitutus ei post fugam in officio suo primus aduertit quod redierit a uinculis; abbatem hoc edocet et monachos. Mirantur, accurrunt, querunt quis eum soluerit. Ille querit a quibus uinculis. Dompnus abbas ei fugam obicit et uidue raptum furtumque thesauri, cathenas et carcerem. Hic omnia constantissime negat. Non uidit uiduam nec sensit uincula; manum eleuat et magna cruce coram se facta uesanos eos dicit. Rapitur ergo uiolenter ad carcerem, ut iterum iniciatur uinculis. Reperitur ibi ligatus consimilis, frater meus, contorquens os nasum et oculos, et pingens eis multimodas ciconias. Respectant hinc inde monachi, similitudinem liberi stupent et ligati, miranturque quod utrumque uident in altero, preter quod monachus flet, ille ridet et deridet eos; et ut monachus discredi non possit, cathenis exilit abruptis in aera cum magno foramine tecti. Stupet abbas et conuentus, pedibusque flentis et irati fratris aduoluti ueniam errori suo petunt; fantastica se dicunt illusione deceptos. Viduam eciam solari satagunt, et eos deinceps omni suspicione semota famaque firmius restituta reuerencius habuerunt.

«Hec Morpheum fecisse scias, et me fratrem eius, qui talibus et tam urbanis frequenter usi lusibus, non trahimus ad gehennam, non in inferno torquemus, non cogimus ad peccata quempiam, nisi uenialia tantum. Inter uiuos ludicris exercitamur, aut serio iocundo. Nichil ad nos de mortuis, uel perdendis animabus. Crede michi solum in hoc, ut iunctis manibus tuis inter meas michi fidelis existas, et omnium inimicorum tuorum dominaberis.'

Hiis et huiusmodi seductus fabulis, Eudo libens adquiescit in pactis, sibi iurato promissoque firmiter quod ei tribus signis mortem cum fuerit proxima prenunciabit. Recedunt simul, et per quascunque transeunt prouincias collegas sibi colligunt sine lege uispiliones. Die dormiunt; nocte uero, scelerum amica, furtorum fautrice, per inuia furtim errant, nec ignoranter deuiant. Dux enim eorum Olga, quem nulla latet semita, quem eciam, postquam uentum est ubi delinquendum erat in prouincia Beluaci, consiliarium, exploratorem, stimulum, instigatorem crudelitatis habent, et omnis iniquitatis quam exercere solent exercitus qui se tali domino committunt ut committantur. Fallit autem auctor fallacie phalanges plurimas suis associari domesticis. Coniurant in patres filii, iuuenes in senes, in amicos amici, totaque libertate de plano ruit in innocenciam malicia. Plene penitusque cedit eis in predam prouincia. Supra modum timentur, quia sine modo seuiunt. Omnem omnium eos edocet statum Olga, magister Eudonis et dominus (hoc ei nomen suum confessus est doctor eius), qui cum rnendacii sit amator et auctor, ea suis ueritate fidelis est, qua magis quam mendacio nocere potest. Hinc omnes cauere sciunt insidias et inprouisos ubique surripere. Quocunque raptum prosiliunt, more formicino reuertuntur honusti. Vacuantur igitur a facie furentum castella cum uillis, et ab ipsis occupantur.

Iam sua plene possidet et potenter inuadit aliena, quique fuerat ignauus et iners, frequenti successu fit astutus et audax, et in omni sperans discrimine similia perpetratis, Cum autem sit uictoriosus ad uotum, nulla placet ei sine strage uictoria; diem perdidit qua numerum sciuit perditorum. Super omne quod expedit delicie sibi sunt prede clericorum et rapine de patrimonio Christi. Animaduertunt igitur districcius in ipsum Beluacensis episcopus, metropolitanus, et summus pontifex, plenaque populi malediccio. Sed ceco ponunt offendiculum et maledicunt surdo; dissimulanter enim et indignando pertransit, oculos habens et non uidens, aures habens et non audiens. Placet igitur impio domino seruus nequam, quem sanguine replet, cadauere ditat, seuicia iugi letificat, indomita complacat rabie, et ad scelerum suorum saciandam esuriem castra suis implet complicibus. Malis ubique pessimos preficit, uires illis adicit et potestatem auget qui nequius in innocentes insurgunt, et qui misereri nesciunt super omnes constituit. Nulli suorum parcit qui parcere uelit, nullum ei bonum impunitum, nullum malum irremuneratum; et cum nec parem in terra nec rebellem reperit, instar Capanei a celo prouocat inimicos. Cimiteria spoliat, uiolat ecelesias, nec timore uiuorum nec pietate mortuorum absistit; et ualde iustum est ut qui de Deo non habet reuerenciam, nichil timeat ante ruinam, sed exaltetur semper ad precipicium cor, ut longeua nequicia subita securi precidatur. Percellitur anathemate, nec timet; uitatur ab omnibus, nec horret; famam fugit et querit infamiam. Omnia cassauit omnium consilia; iam ipsum nemo reprehendit, nemo castigat, sed desperantibus amicis et silentibus, ut lapis a uertice abruptus totum lapsus ad ima decurrit irreuocabilis, ita liber et expeditus et dimissus ab omnibus, magnis saltibus ad tartara tendit, et ut mare uentis, ita maledictis attollitur et intumescit, affliccioni tempestuosius uniuersorum imminens, et licet petita suscipiat rapiatque negata, nulla poteat affluencia sedari, nec totam terre depasta preciositatem saciatur ambicio.

Iam satis Olga securus, seruique tenens sui animam certissimis astrictam uinculis, se die quadam ipsi soliuago sub umbra nemoris obuiam facit. Consident et confabulantur, recordatisque nouis iniquitatum et scelerum propriis inuentis, laudatur Eudo, ridet Olga; uictos fratrem suum et se discipulosque fatetur eorum tante cladis et immanitatibus artibus. Serio tandem Olga suspirans, et post longam meditacionem in angelum se transformans lucis, ait: «Karissime mi, quo cunque tendant hec ludicra, consilium anime tue ne differas; displicet michi quod maiorem exerces nequiciam quam meam deceat fatalitatem, et licet tibi rideam, non libet quod te derideant qui tibi struunt ad perdicionem insidias. Hec enim sunt opera Sathane, Berith et Leuiatan. Scias quod a nobis et eciam ab angelis Domini sunt abscondita iudicia dominici pectoris; sed que fato decurrunt, [f.49v] uel secundum elementorum federa prenotata sunt, que per astrorum ortum, occasum et motum significata, que secundum celestem aut terrenam phisim ab eterno preordinata, quod certa rerum series tenet et quod eterne glutino racionis coheret immobiliter, que secundum diuine disposicionis ordinem instant, et que iuxta creacionis condicionem perseuerant, aliquatenus nouimus, et eorum et preteritis et presentibus habemus prescienciam. Sed que Deus auertere nocitura per misericordiam uel profutura per iram pie iusteue decreuerit, occultata sunt hec a filiis terrenis et celestibus. Hec sunt que preiudicant astris, elementis imperant, et in thesauris delitescunt Altissimi. Spiritus solus Domini preuidere potuit luctum et gaudium ex dissimilibus Helye precibus, Niniuitarum timorem et erepcionem ex prophecia Ione, rubri maris diuisiones duodecim. Hinc tibi, karissime mi, timeo, ne te, dum omnipotenciam prouocas, repentinus ultor anticipet, et michi, quod inde prouidenciam non habeo, redundet in obprobrium et pactorum infamiam. Ergo, quod solum superest, ab anathemate fac absoluaris, et quocienscunque peccaueris, ueniam pete; nec diffidas, quia nulla scelerum immanitas superare potest uel equari misericordie Dei, dummodo non desperes.» Miratur Eudo, et ait: «Iam te non demonem sed angelum Domini dico, non modo dominum meum sed et patrem.»

Recedunt abinuicem; properat Eudo, pontificem petit et absolucionem obtinet, pausat aliquamdiu, nec bene resipiscit. Iterum incipit, iterumque ligatur et meretur absolui multociens. Tandem has episcopus ludificaciones expertus horret, et ipsum hac uarietate deteriorem dicit quam obstinacione continua certoque furore priori. Clamat igitur ad Dominum cum lacrimis, exorcisaturn habet populum ut maledicat ei terra, prouocat ultricem a celo dexteram. Excitatus est igitur ad tantos eiulatus tanquam dormiens Dominus, hostemque suum ab equo currente deicit, uisitatque superbiam eius in fraccione cruris. At ille signorum Sathane primum intelligens, ab episcopo uix obtinet ut audiatur, delicta fatetur, Olge tamen celato dominio; sed incolumitati restitutus, omnia despicienter et superbe negat, et in ipsum ulcisci satagit episcopum, quod delicta non metuit et iurata reposcere. Periurus igitur et se priore peior, in Christum et in electos eius insurgit. Attamen aliquando signi memor et uite breuis deuotissime supplicat, et exauditur, et peierat. Tum enim se morti proximum timet, tum sibi uite satis superesse mentitur contemplacione signorum sequencium, donec ille cuius est custodie deputatus ei sagitta quam puer inanem casu emiserat oculum eruit. Verius igitur terrore signi secundi, licet in modico, penitens, festinus ad episcopum conuolat, et miseria uulneris inflicti post tot periuria meretur admitti. Sed statim decrescente dolore uulneris crescit amor iniquitatis, unde tam sepe sese deterior tocius ecclesie nausea fit et populi contemptus.

Adicit ergo terciam suam Olga cui traditus est et ultimam Egipti plagam, primogeniti sui tam unice sibi karissimi mortem, ut sua post ipsum sibi uere uita uilescat. Funereis igitur indutus in lecto cineris et cilicii decumbit, tam uerissime penitens, tam fideli contricione miserrimam affligens animam, ut infra modicum temporis firmiter hereat ossibus attenuata cutis, et uix in corpore spiritus teneatur. Iam ei serio licet sero penitencia placet, ad omnes properat quoscunque molestauerat, et ut erat persuasor efficacissimus omnes ad misericordiam sui flectit tam eloquencia singulari quam manifesta miseria. Quibus omnibus comitatus cum manu maxima Beluacum petit.

Episcopum extra muros inuenit ad rogum maximum quem incenderant iudices ciuitatis ut phitonissam inicerent. Agnoscit eum a longe pontifex, et horripilacione frigida totus obrigescit. Claudit ab eo uiscera ne misereatur eius, firmatque sibi cor ne medeatur infirmo; statuit obnixe ne deludatur amplius, et totus obdurescit in calibem. Adest ille solito micior et sperato [f.50r] multum humilior, non minus miserabilis per lacrimas oculi retenti quam per iacturam eruti; pedibus episcopi prouoluitur ante rogum, pro quo cum uera rnerito debeant perorare lamenta, principum preces et luctus populi non proficiunt, non mouent eum nec sollicitant. Solitas habet in memoria fallacias. Instat ille totum eructans ab imo uirus, quodque clausum semper tenuerat proditoris Olge dominium et secreta pessima reuelare non cessat. Instat absolui semel et dari sibi penitenciam, spondetque tenere quantumcunque difficilis aut dura fuerit. Hoc episcopus cum iuramento negat; ille uera contricione multoque rugitu lacrimosus asserit. Negat episcopus et pernegat, et totus in contradiccione persistit. Ille uero tam uero corde, tam ueris lacrimis instat, ut iam obtineat ab omnibus inimicis suis ueniam, et per se ueniant interueniantque fletus illorum oculorum, quos contra se coegerat frequenter emittere lacrimas ad Dominum. Iam extorsit ab inimicis amiciciam, terram placauit, celum aperuit, iusticiam Dei flexit, et a misericordia confessio miseri suscipitur. Cor autem episcopi longe factum est ab eo; Deus exaudit, iram temperat et humiliatur, homo contempnit et superbire uidetur, et ad inportunam principum et plebis instanciam se respondet securum quod Eudo nec uota nec promissa tenebit, et non esse miserandum obstinatissimo tyranno. Tum ille tota priori uita sua miser, et nunc primo certissime miserabilis, a pedibus inmisericordis exsurgit episcopi, qui nondum septuagies sepcies impleuerat, et qui quo maiori cunctorum exoratur angustia tanto seuiori crudescit obstinacia. Tum ille tantis inundans fletibus, tam dolorosis irrugiens gemitibus, ut nemo circumstancium preter episcopurn posset cordis aut oculorum lacrimas continere, subintulit: «In illas manus Sathane tradat animam meam Dominus, in quas me confiteor dedisse corpus, ut nulla possit unquam miseracione redimi, si non deuotus impleuero quicquid inflixeris ad penitenciam». Pontifex igitur iratus, incredulus et induratus, quasi temptans et irridens, stultis precipitauit sentenciam labiis, dicens: «Infligo tibi pro peccatis, ut hunc rogum insilias.» At ille, quasi uita cum precepto suscepta se letus intulit, tam ultro, tam cito, tam in intima rogi, ut nemo sequi posset ad extrahendum, donec totus consumeretur in cinerem.

Lector et auditor disputent si miles rectum habuit zelum et secundum scienciam, qui precipitatam indiscreti pontificis et iracundi secutus est sentenciam. Qui pastor ouile negat oui uenienti de deserto, non aperit antequam balatum audiat, non suam dicit, cognoscit eam et non ignoscit, immo repulsam eam anticipat? Prodigo pater occurrit filio, clementer amplectitur et acceptat, stola prima uestit et uitulo saginato saciat. Durus hic pater uenientem reppulit, petenti panem obicit lapidem, ouum roganti dat scorpionem; non patris uerbera, non matris ubera, uictrici gladium, nouerce uenenum baiulat.