BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gualterus Map

ca. 1135 - ca. 1209

 

De Nugis Curialium

 

Distincio quarta

 

____________________________________________________________

 

 

 

V.

Finis

epistole premisse

 

Amice, det tibi Deus omnipotens omnipotentis femine fallacia non falli, et illuminet cor tuum, ne prestigiatis oculis tendas quo ego timeo. Sed ne Horestem scripsisse uidear, uale.

Scimus hanc placuisse multis, auide rapitur, transcribitur intente, plena iocunditate legitur. Meam tamen esse quidam, sed de plebe, negant. Epistole enim inuident, decorem suum ei uiolenter auferunt et auctorem. Hoc solum deliqui, quod uiuo. Verumptamen hoc morte mea corrigere consilium non habeo. Nomina nostra nominibus mortuorum in titulo mutaui; sciebam enim hoc placere. Sin autem, abiecissent illam, ut me. Volens igitur huic insulse prouidere paginule, ne mittatur in cenum a sago, latere mecum eam iubebo. Scio quid fiet post me. Cum enim putuerim, tum primo sal accipiet, totusque sibi supplebitur decessu meo defectus, et in remotissima posteritate michi faciet auctoritatem antiquitas, quia tunc ut nunc uetustum cuprum preferetur auro nouello. Simiarum tempus erit, ut nunc, non hominum, quia presencia sibi deridebunt, non habentes ad bonos pacienciam. Omnibus seculis sua displicuit modernitas, et queuis etas a prima preteritam sibi pretulit; unde, quia non potuerunt epistolam meam, mea spreuerunt tempora. Nec moueor, quia mereor. Hoc solo glorior, quia ab inuidia tutus sum; nichil in me reperiet quod mordere dignetur. Non enim canis os rodit siccum, nec uene uacue adheret hirudo. Karacter hic siccus et exsanguis sola fiet liber inepcia. Si mouerer, et mirarer magis, quod Gillebertus Foliot nunc Lundunensis episcopus, uir morum et sapiencie thesaurus, diues et clarus, stilo limpidissimo lucidus, quia scripsit delirus dictus est, cum nichil apcius suo opere possit inueniri, nisi quia legi mirabilem illum cocum dicentem

 

Ennius est lectus saluo tibi, Roma, Marone.

 

Deinde uero plangens Homerum ait;

 

Et sua riserunt tempora Meonidem.

 

Quis in scriptis Homero maior? Quis Marone felicior? Quis conuiciatores horum attendens, non ferat suos pacienter? Quis offendatur a malicia sui temporis, cum omnia secula consimilem habuerunt? Scribas ergo, Gilleberte, securus, ut [f.47v] diuine legis inter occulta luceas, dulcesque nodos mellea soluas eloquencia; suaui serenitate salebras apperi salubres asperum planans iter, et reflexos dirige calles. Iam senectus et librorum usus tibi cecitatem inducunt, et tuam faciunt ut dudum cecutientis Meonii suauiloquam senectutem. Iam non corporeis oculis, sed quibus angeli Dominum uident, Ipsum et sua uideas et contempleris, ut per has tenebras te perducat in admirabile lumen suum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

Iam incipiunt torpere liuidi; meminerunt quidem quid scripserit, resipiscunt et penitent, digni certe penis Empedioclis uel Eudonis penitencia. Quis Empediocles uel qua pena decesserit, liquet in auctoribus; sed si placet, Eudonem audiamus.