Gualterus Map
ca. 1135 - ca. 1209
|
De Nugis Curialium
Distincio quarta
|
____________________________________________________________
|
|
II.Epilogus
Hunc in curia regis Henrici libellum raptim annotaui scedulis et a corde meo uiolenter extorsi, domini mei preceptis obsequi conatus. Horrebam enim quod agebam, luctabar euincere quod nequibam. Cum enim ab omnibus curiis sint Muse refuge, nostram super omnes abiurauerunt, quia prorsus ab eis auersam et longe plus aliis aduersam, quia uexacio tantum quietis interpolari non paciebatur ut ad sompnum sufficeret, nedum ad studium. Cogebam eas et indignabantur; uerumptamen, audita morte domini mei predicti regis, post biennium exequiarum exinanitus lacrimis, ad puteal exsurgo, lucrum inestimabile nunc primo uidens quod a curia liber sum, unde relegatus quiete noua percipio quam misere fuerim ibi religatus. Quiete dico, recte quidem, si quies est certis indiciis agnoscere tenebrarum <principis> absolucionem, et permittente Domino, qui foras eum ad uincula misit, regnum ipsius omnibus dominari. Dati sumus illi cui cessit facultas et caro beati Iob, et tanto seuiorem eum sentimus et nos ad uictoriam impromciores quanto sumus a paciencia remociores. Scrutatur et euertit orbem antiquus ille dierum, omnium corda possidet et +obtentu mundi+ gloriatur; preua<ri>cator serpens spiris omnia cingit; aut nichil aut modicum extra relictum est. Dudum a prauis exactoribus fiebant iniquitates sub alicuius cause pretextu, saltem ut aliqua similitudine iusticie uelamen haberet nequicia. Nunc autem et iusticia periit, et facies eius non requiretur. Immo pace deleta penitus apertus est in rapina furor, et tam obstinate frons omnis induruit, ut pudor et reuerencia nichil sint. Iam nemo lesus queritur aut querere potest cur hoc, quia racio nusquam est, et nemo respondet ad hoc. Et michi nunc primo placere potest puteal, quia cum orbe mutate sunt Muse, et iam non oportet ab antris earum loqui, nec in regulis arcium artari. Quidlibet ut libet agimus, et non est distinccio uirtutis et uicii. Redeat Cato, reuertatur Numa, Fabii reddantur et reuocentur Curii, fiant rediuiui Rusones: id agetur quod agitur. Nam ubi nichil humanitatis, non utetur sapiencia Cato, Numa iusticia, Fabius innocencia, comitate Curius, pietate Ruso; cum nichil eorum unde boni fuerunt . . . , nimirum stupidi sunt. Si Neronem, si Vitell<i>um, si Catelinam suscites, se reperient inmaniores plurimos. Si Mamertum a manibus excites, nichil ad tot Rufinas facient Elycon et Pierus. Dormiat ergo cum Homero Maro, cum Catulo Marsus; uigilent et dictent Cherulus et Cluuienus, Bauius et Meuius, et me nichil interstrepere prohibebit. Talium tempora sunt poetarum. Obiurgare non possunt Muse nec iniurias ulcisci, nec in artibus causabuntur, quod alias ubique fit. Ideo tutus et inermis aggredior quod trepidabam.Tales nunc inueniat libellus lectores; hii me poetam facient, sed non sic impii legunt, non sic, et ideo misellum hunc uentilabunt ut puluerem; oderunt enim antequam audierint, uilipendent antequam appendant, inuident priusquam uideant.Incidencia uero si notare fas est, incidit.Amicum habui, uirum uite philosophice, quem post longa tempora multasque uisitaciones annotaui semel habitu, gestu uultuque mutatum, suspiriosum, pallidum, laucius tamen cultum, loquentem parcius et grauius, insolita simultate superbum. Pristina perierat facecia morosaque iocunditas; egrum se dicebat, et male [f.44v] sanus erat. Soliuagum uidi, meaque quantum reuerencia mei sinebat declinantem alloquia. Veneris arrepticium uidi. Quicquid enim uidebatur, totum erat proci, nichil philosophi. Spes tamen erat, ut post lapsum resurgeret. Ignoscebam quod ignorabam; ludum putabam, et erat seuum serium. Vxorari tendebat, non amari; Mars nolebat fieri, sed Mulciber. Tamen michi mens excidit, et quia mori pergebat, commoriebar ei. Locutus sum et repulsus. Misi qui loquerentur, et ut noluit eos audire, dixi «Fera pessima deuorauit unicum meum.» Et, ut omnes amicicie uices implerem, epistolam ei scripsi, mutatis nominibus nostris, me qui Walterus sum Valerium uocans, ipsum qui Iohannes est et ruffus Ruffinum. Intitulaui epistolam sic: |