BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gualterus Map

ca. 1135 - ca. 1209

 

De Nugis Curialium

 

Distincio quarta

 

____________________________________________________________

 

 

 

I.

Prologus

 

AD nostram omnium instruccionem expedit ut nemo clausis oculis uel auribus uel aliquo sensuum inofficioso uiuat, sed sed ex rebus oportet extrinsecis intrinsecus edificari. Per hec sane, quia ceci sumus ad futura, presencia quedam palam sunt et preteritorum aliquot. Que non uidimus uidere properemus; que non audiuimus, non fastidiamus, sed Deo futura comendantes, informari festinemus ex his in quibus nobis Dominus imitacionem posuit aut fugam, nostrum semper orantes refugium, ut eleccionis pure bonorum Ipse in nobis consecucionem, et fuge malignitatis Ipse faciat effugium.

Video iuuenes que uident et audiunt uel spernere uel paruipendere, multosque domi torpentes, quorum senectus aut uilis est aut mediocritatem non euadit. Puerum uidi, de cuius eciam cognacione glorior, inter nos et a nobis educatum, semper ab ore narrantis pendentem, maioribus suis herentem, collegia bonorum querentem, forcia queque temptantem, nunquam ociosum, indefesse negociosum, acerrime indagacionis ad omnia honesta in tantum ut, cum non esset literatus (quod doleo), quamlibet literarum seriem transcribere sciret. Antequam esset annorum uiginti, matrem nostram et suam Angliam exiuit, seque Philippo Flandrensium comiti solum alienigenam dedit, quatinus armis instrui mereretur ab ipso, ipsumque [f.43v] preelegit dominum; nec iniuste, quoniam omnium huius temporis principum, excepto nostro, strenuissimus est armis et regimine, postquam Henricus rex iunior decessit, nostri filius Henrici regis, cui nemo (Deo gracias!) hodie par est.

Decessit autem ille prenominatus Henricus apud Martellum mense quo hanc paginam apud Salmurum scripsi, die sancti Barnabe apostoli, anno ab incarnacione Domini millesimo centesimo octogesimo secundo et sue natiuitatis xxvii°, uir noue adinuencionis in armis, qui miliciam fere sopitam excitauit et ad summum usque perduxit. Eius possumus uirtutes, qui eum uidimus ipsius amici et familiares, et gracias describere. Speciosus erat pre ceteris statura et facie, beatissimus eloquencia et affabilitate, hominum amore gracia et fauore felicissimus, persuasione in tantum efficax ut fere omnes patris sui fideles in ipsum insurgere fefellerit. Absalon eum, si non maior hic uero fuit, comparare possis: ille unum habuit Architophel, hic multos, et nullum Chusi. Quod quidem hodie manifestauit Dominus, qui omnes misericordias Dauid fidelis domino nostro patri suo compleuerit, id est illas quas ipse fideli suo Dauid habuit, quoniam ex omni tribulacione eduxit eum Dominus, et super iram inimicorum suorum despicit oculus eius. Absalon suus totam excitauerat Aquitaniam, Burgundiam, et ex Francis multos in patrem suum dominum nostrum, et omnes Mansellos et Andegauenses et Britones, et ex quibus nobiscum militabant maxima pars uacillabat ad ipsum. Manselli tamen et Andegauenses palam nos obsidentes Lemouicas, spretis lacrimis et supplicacione nostra, liquerunt, et repatriantes coegerunt exercitum solui paucitate remanencium. Confluentibus autem ad ipsum Absalon uiribus orbis in patrem suum apud Martellum iurauit, et ea die percussus ab ultrice iustissima dextra martello mortis euanuit, et uersa est in sedacionem sedicio; quieuit igitur orbis Phitone perempto. Qui cum iussisset corpus suum Rotome sepeliri, ablatum est et in ecclesia sancti Iuliani ui detentum a Cenomanensibus et ibi tumulatum; sed hodie iussit rex pater eius illud inde Rotomam deferri, quatinus ibi sit eius imperpetuum memoria uiri fauoris et graciarum pleni. Qui quod diues, quod generosus, quod amabilis, quod facundus, quod pulcher, quod strenuus, quod omnimodis graciosus, quod paulo minor angelis, totum conuertit in sinistram, et peruersa felicitate fortissimus tam infrunito factus est animo patricida, ut in summis desideriis mortem eius posuerit, sicut aiunt Marlinum de ipso prophetasse: «Linx penetrans omnia exicio proprie gentis imminebit». Nichil inpenetratum liquit, omnem lapillum mouit, totum fedauit prodicionibus orbem, prodigialis proditor ipse prodigusque malorum, fons scelerum serenissimus, appetibilis nequicie fomes, pulcherrima peccati regia, cuius erat regnum amenissimum. Vt sciatis quomodo creator fuerit hereseos proditorum: pater suus totum sibi sedauerat ad pacem mundum, tam ex alienis quam ex suis; hic autem rumpi federa fefellit, et in regem pacificum contra iuramenta iuratorum arma coegit, periurus ipse patri me uidente multociens; frequens ei ponebat scandalum, uictusque redibat, eo semper ad delicta procliuior quo securius aduertebat sibi ueniam non posse negari. Nullas unquam meruit iras quas non posset primis placare lacrimis, nil concupiuit quod non paucis extorqueret blandiciis, quippe qui quemuis hominem contra seipsum optinebat, quia contra conscienciam et fidem Deo derelicto, qui malleus percussus in Martello penitens decessit ut aiunt, sed ad pacem patris nullo potuit inflecti monitu, quasi «Si decessero, quiescam; [f.44] si non, impugnabo.» Depositam habebat in corde guerram, fratremque suum Ricardum, cuius intabescebat odio, reliquit heredem, et decessit iratus; dissimiliter respexit Dominus finem.