BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus XXIII

 

________________________________________________________________

 

 

 

XXIII.

Deus est, qui verius cognoscitur quid

non est, quam quid est.

Haec definitio cognoscitur per vigesimam primam. Nihil enim cognoscitur ab anima, nisi cuius speciem secundum habitum recipere potest et ad exemplum eius, quod est in ipsa, comparare. Nullius enim anima habet exemplar, nisi illius quod per ipsam a prima causa fluxit in esse. Igitur eius, quod super ipsam est, non habebit cognitionem. Igitur non primae causae. Sed cum omnem aliorum contemplata fuerit scientiam, ipsam extrahendo primam a rebus et supponendo oppositionem nihil: quantumcunque poterit acquirere, sic habebit cognitionem. Et hoc est vere ignorare, scilicet scire quid non est, nesciendo quid est.