BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus XXII

 

________________________________________________________________

 

 

 

XXII.

Deus est, ex quo est quicquid est

non partitione, per quem est non variatione,

in quo est quod est non commixtione.

Applicatione vero suae triformis essentiae ad nihil iuxta (?), illas res quae sunt ad esse perduxit, ut ex generante initium suae existentiae perciperent, per genitum in esse starent, in unificatore permanerent. Sed sic ex generante, quod ipse non dividitur aut aliquid de sui essentia eis adhaerentiam tribueret, nec species divina rebus speciem dans per se – non per alium – se ipsam variaret, nec unificator, ipsa in se colligens, commixtionem ex interceptione aut impuritatem attraheret.