Liber XXIV philosophorum
ca. 1170
|
Liber XXIV philosophorum
Philosophus XXI
|
________________________________________________________________
|
|
XXI.Deus est tenebra in anima postomnem lucem relicta.Species rerum apud animam, quae detegit quod in ipsa est, gratia cuius quodammodo est anima omnia, illuminat intellectum animae. Sed post abiectionem omnium istarum formarum contemplatur divinitatem. Abnegando et removendo omnes rerum species ab ipsa, convertit se ad supra se et vult causam primam videre. Et hic tenebra intellectus animae, quia non est aptus ad illam lucem increatam; unde cum ad se se convertit, dicit: Hic mihi tenebrae sunt“. |