Liber XXIV philosophorum
ca. 1170
|
Liber XXIV philosophorum
Philosophus XXIV
|
________________________________________________________________
|
|
XXIV.Deus est, qui sola ignorantiamente cognoscitur.Haec definitio est ad essentiam data. Lux creata, cum cadit super rem tenebrosam tantae tenebrositatis, ita quod non sit potens lux illa purgare tenebrosum propter sui vehementem possibilitatem, tunc frangitur lux in radiis, et sic, cum sit in maxime se multiplicantibus, pertransit illud densum medium. Contraria infinitum in ipsis creaturis respectu lucis divinae. Cum enim non sit tanta possibilitas in rebus creatis, quae frangat lucem divinam in sui actione, immo omnia pertransit. Sed cum sit in re aliqua deformitas, scilicet respectu sui creatoris, tunc in illa claritatem aliquam generat, in se vero nullam. Et sic intelligentia creata sola ignorantia mente cognoscitur.
―――――
Philosophus XXIV in editione Hudry:
XXIV. Deus est lux quae fractione non clarescit, transit, sed sola deiformitas in re. Haec definitio est ad essentiam data. Lux creata sicut cadit super rem tenebrosam tantae tenebrositatis quod non sit potens lux illa purgare tenebrosum, propter sui vehementem possibilitatem, tunc frangitur lux in radiis, in maximo scilicet sui acuti, et pertransit in accidentia, essentialis cum ista fractio accidentia multiplicat. Et haec claritas est. Lux divina non invenit in rebus creatis tantam possibilitatem quae eam frangat in sui actione, unde omnia pertransit. Sed sola deiformitas in re illa multiplicat et claritatem in re generat, in se nullam. Et hoc est quod dicit. |