BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus XI

 

________________________________________________________________

 

 

 

XI.

Deus est superens, necesse, solus sibi

habundanter, sufficiens.

Haec definitio formalis est, sed etiam relata. Omne enim esse dicit clausionem. Super est igitur qui non clauditur. Et necesse quia malum non habet, quia non clauditur, sed infinita possibilitate est. Nec sic distrahitur suum superesse, quin redeat a se in se; et non totum indigenter, sed exhabundanter.